Text List

Disputatio IV, Sectio 1, Difficultas 1

Disputatio IV, Sectio 1, Difficultas I

An possit evidenter demonstrari seclusa fide Catholica animam rationalem esse immortalem

Responderi sententia posse primo demonstratione et certitudine morali, hoc modo: Si deus providens et iustus est, anima rationalis immortalis est. Sed Deus est providens et iustus, ergo. Minor patet lumine naturali. Maior probatur. Si Deus providens et iustus est, aequus est ut probos Dei cultores praemio afficiat, improbos enim et consentores supplicio. hoc enim evidentur nisi fit semper in hoc vita cum plerumque improbi terrena felicitate abundent, probi enim miseria, ergo debet fieri post hanc vita, ergo anima superstes erit post mortem. Hoc argumentum testatur Clemens Alexandrinus libro 3 se ex ore Sancti Petri audiuisse.

Secundo simili demonstratione: Sed insatiabilis appetitus aeternitatis cui libet homini insitus. Item respectus et veneratio numinis alicuius superioris cum secreto quodam remorsu consciae si id contemnatur ob timore poenae. Haec enim non essent si anima mortalis esset. Non enim appeteret quod impossibile sciret, neque adeo poenam timeret, quam morte aeternum vitare posset.

Tertio demonstratione naturali: Substantia spiritualis per se subsistens est immortalis, anima humana est eiusmodi substantia, ergo. Maior patet primo quod sit substantia ominum consensu. Secundo quod sit spiritualis. Tum ex operationibus intellectus, quia ratiocinamur circa spiritualia quae nullo sensu percepimus. Item circa fictitia quae nec sub nec esse possunt. Est autem[?] clarum potentiam materialem non nisi materiales operationes circa obiectum materiale habere posse. Tum ex operationibus voluntatis qui supernaturalia neglectis omnibus ceteris appetitibus quod materialis potentia non potest, ergo principium intelligendi et volendi est immateriale et spirituale. 3. quod sit per se subsistens patet inde quia anima rationalis non potest accipere exsistentiam ab aliquo materiali cum iam probatum sit ipsam esse spiritualem, ergo existentia animae et ab nulla causa materiali dependet, ergo est per se subsistens. Id enim quod ita habet existentiam ab causa materiali independentem ex sua natura est incorruptibile quia pereuntibus quondam materialia sub nihil illi aufertur necessarium ad existendum. Pluribus idem argumentum deducunt Conimb. disputatio 1. de anima separata. Sane etsi forte in his demonstrationibus non omnes conditiones logicae reperiantur, convincunt penetrantem terminos[?] ut contrariae opinioni assentiri nequeat, et constat inde quod per ipsas plerique Philosophi ethnici, exceptis Epicureis, immortalitatem animae cognoverint cum primis Platonici. Dixi in titulo Seclusa fide nam hac absque ullo dubio credimus animam immortalem, cum ex aliis locis Sanctae Scripturae cum illo: "Qui odit anima suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam". Et illo: "Nolite timere eos qui occidunt corpus". Et illo Paulli 1. ad Corinthios 15 "si in hac vita tantum sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus".

Fuit olim consilio an anima sit immortalis ex propria natura, an ex peculiari gratia Dei? Nunc artus est esse immortales ex intrnca[?] natura, Non quod immortalitas anima nisi sit dona Dei sine quo nec esset anima, sed quod posito quod anima acceperit naturale Esse a Deo sit hac ipso immortalis absque novo Dei dono obverso ab eo quo Esse accepit. SS/Sancti Scriptus[?] Patres saepe dicunt animam esse immortalem ex gratia divina non ex se, sed nihil aliud volunt quam solum Deum esse immortalem a se, seliqua[?] quia immortalia sed habere ab Deo, ex se esse mortale. id est ab Deo posse destrui si velit.

PrevBack to TopNext