Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Expositio in Librum De Mystica Theologia

Prologus

Capitulum 1

Capitulum 2

Capitulum 4

Capitulum 5

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 4

1

Titulus huius capituli est quod nichil est sensibilium omnis sensibilis per excellentiam causalis. Deus enim qui est causa causalissima omnium, merito nichil dicitur esse sensibilium, sive activum sit sive passivum. Et ideo beatus Diony- sius ostendere volens excellentiam huius cause primo ab ea removet remotiora ut est non substantiatum, ut non ens. Et non vivens, ut lapis. Et non rationale, ut pecus. Et notantur hic tres gradus inferiores creature, quos removet videlicet eorum que tantum sunt et non vivunt. Item eorum que sunt et que vivunt set non sentiunt. Item eorum que vivunt et sentiunt set non rationantur, nec intelligunt. Postremo removet omnia que possunt corpori vel sensibus subiacere.

2

Dicimus igitur, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Asserimus quod Deus qui creavit omnia, et est super omnia, inchoando in eo ablationem, non est aliquid materialiter substantiatum, sive ens, nec vivens, nec ratione utens, nec mente eminens. Hec autem omnia a se invicem sunt remota et a Deo. Quia non ens remotius est a Deo quam ea que sunt et non vivens quam ea que sunt et vivunt; et carens ratione et mente est hiis remotius que sunt et vivunt nec ratiocinantur nec intelligunt. Deinde removemus ab eo omne corporeum et omnia corpora vel rei corporee accidentia, ut est figura, forma, qualitas, quantitas, pondus, localitas, sensuum proprietas tam activa quam passiva. Similiter ab eo auferimus inordinationem a carnalibus concupiscentiis provenientem. Et conpletionem carnalis desiderii a materailibus passionibus perturbatam vel turbidam factam. Item removemus ab eo inpotentiam vel invalitudinem subiectam casibus sensibilibus. Item removemus ab eo luminis indigentiam et variationem vel generationem et corruptionem et divisionem cum non sit ex diversis conpositus. Similiter passibilitatem materialem et fluxum temporalem ab eo auferimus cum non sit aliquid istorum aut in se habeat nec sit aliquid sensibilium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4