Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in Libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Liber 2

Liber 3

How to Cite

Prologus [Berlin Ms. theol. lat. fol. 97 Transcription]

Circa textum

1

"Cupientes aliquid de penuria ac"

2

liber sententiarum a magistro petro lumbardo parisiensi episcopo ad honorem et gloriam dei augmentum fidei et sui proximique salutem edita / prima sui divisione dividitur in prologum et tractatum sive partem prohemalem et executivam Tractatus sive executiva pars ibi veteris ac novae legis etc / In prohemio magister auditores facit vemuolos daciles et attentos ex utilitate ex compendio et difficultate et haec permiscue facit magister primo praemittens antentionem dicens

3

"Cupientes aliquid" etc / Pro quo sciendum quod penuria et tenuitas duplicem defectum intelligentiae nostrae exprimunt unus est paucitas cognitorum / Nam secundum lincensis super primo posteriorum ea quae scimus misteria sunt respectu eorum quae ignormaus Idem dicit quidam parisiensis in sua geometria Et si aliqua pars tibi fuerit nota scitorum maior utique emanet ignotorum hic ergo defectus exprimitur per lii penuria est enim penuria non rerum penuira habundantia nec earum carentia sed ipsarum modica habentia vel praeciosa

4

Sed dicens ex quibus causis plura nobis incognita sunt quod cognoscuntur

5

/ Respondetur quod primo ex scibilium infinitate nostri autem intellectus capacitatis finitate Quod enim scibilia infinita sunt patet ex manifesta per quam traditur infinitas esse figurarum numerorum et proportionum species

6

/ de se autem nota est nostri intellectus capacitatis finitas

7

2o ex scitorum notitiae labilitate Intellectus enim simul et semel plura diversis intentionibus intelligere non potest ut habetur ex 2o topicorum scientia autem rerum transit si non per actus sciendi saepius iteratos conservetur dum ergo intellectus circa verum scibile intense se occupat aliorum scientiam derelinquit

8

3o ex obiectorum cognitionis difficultate rerum enim quiditates nos latent sensibilia autem per quae nos res cognoscimus solum et vix nobis patent 29 defectus intelligentiae nostrae est igenii debilitas

9

unde secundum philosophum 2o metaphysicae "sicut oculus nocticoratis ad lumen solis diei se habet ita intellectus noster" etc et talis significatur per tenuitatem

10

ubi sciendum quod in corpore quod est ultimum et perfectum quantum et totum tres sunt divisiones scilicet longitudo latitudo et profunditas utque primo caeli et 6o physicorum

11

Circa quarum quamlibet est dare magnum et parvum respective Nam magnum in longitudine dicitur productum et parvum dicitur breve sive curtum in latitudine magnum declaratum sive amplum et parvum dicitur strictum ut nemne

12

In profunditate vero magnum est altum sine spissum et parvum est humile ut tenue ut haec patent ex 5o metaphysicae

13

Tamen ergo vel humile est casus parva vel modica est profunditas quare venus respectu maioris humilis est vel tenuis et solum papaueris humile est respectu folii quertus vel fagi hoc ergo proprie et mathematice vocatur tenue

14

Sed metaphysicae angenium nostrum vel scientia nostra tenuis est multipliciter uno modo quia anima est intensa sed magis remissa ymaginamur namque intensionem scientiae in anima indivisibili ad modum lineae a puncto super pla?m erecte quae si longior fuerit intensionem significat scientiam si binor fuerit vermissionem 2o modo quia talis scientia nostra res suf superficietenus attingit dei autem et angelorum scientia res interne profundat quare merite scientia nostra tenuis dicitur respectu scientia diei et spiritum quae iure alta vocatur 3o nostra scientia quia modice est evidentiae et certitudinis respectu scientiarum dei et angelorum tenuies dici potest

15

Ex hiis ergo scilicet penuria et tenuitate magister cupit aliquid congitionis mittere cum paupercula in gazophilatium deum scilicet sacra theologia quod facit cum sententia sanctorum patrum in unum librum secundum quemdam ordinem de diviso misteriis redegit merito enim methaphorice gazophilatium sacra vocatur scriptura in qua thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi sunt ad colocensis 2o

16

"ardua scandere" magister intentionem suam specificat cum motivo executoris dicens praesumpsimus scandere ardua scilicet misteria sacrae scripturae ad quem attingenda nos oporteret scandere nam frequenter theologica sunt supra naturam ratione et intellectum pars 3s igitur gradus scandimus scilicet relinquendo species sensibilium fantasmata ymaginabilium et repungnantias rationum naturalium

17

Illa igitur theologiae obiecta cognoscere opus est ultra vires nostras quia vires nostrae ad illa revelata omniscientia dei obiecta fidei non ascendunt

18

Praesumit ergo magister illa a?oea et altiora quaerere non praesumptione quae est species superbiae scilicet praesuptione generaliter dicta intentione

19

Nec hoc ipso redarguitur magister dicto sapientis ecclesiastico 3o "altiora te ne quaesieris" quia non temerarie sed confisus divino auxiilio hoc facere praeintendit quod insinuat in sequenti textu cum dicit consummatoris fiduciam in samaritano statuentes ubi magister tangit motivum executionis et tangit dux scilicet efficiens et finale efficiens est dei adiutorium quaedam ibi tangitur consummationis fiduciam Et finale est praemium laborum quaedam ibi tangitur laborisque mercedem

20

/ deum igitur statuit magister incoefficientem completive et remunerantem primative quae vocat methaporice samaritanum id est custodem de quo parabolice dicit dominus luce 10 quod ipse hominem incidentem in latrones inter iherusalem et iherico et semivivum relictum praeterevertibus sacerdote et levita in iun?itum suum posuit et ad curationem adduxit dominus scabulario duos denarios et spondens se redditurum tunc ta quae pro ipsius cura super exegaret Quae mistice ad propositum exponuntur samaritanus est dei filius semivivus est humanum genus quod per peccatum primarum parentum semivivum fuit relictum cum vitam gratiae amiserit vitam naturae sibi reservatio duo denarii sunt duo testamenta in salutem hominis sanciati ordinata scabularius est quilibet per gratiam testamentorum exponi serviens cui deus super exogare etiam gloriam professus est Est autem multiplex causa quare testamentum denario comparatur quia sicud denarius est argenteus ut aureus spelndidus et bene sonorus Sic et testamenta sunt argentea sine macula falsitatis aurea per ignem caritatis spelndida per doctrinae claritatem et nde sonora per bonarum promissionum iocunditatem

21

Item denarius est rotundus et spericus omnium figurarum ysoperametractalium capacissimus et sacra scriptura utriusque testamenti sine prinicpio est et sine fine omnium scientiarum aliarum in se includens sufficientiam proprie quod etiam sacra scriptura per rotas designatur quas vidit ezechiel dicens "quasi si sit rota in medio votae" ezechiel 1o

22

Item denarius principis aut regis in se gerit ymaginem Sacra scriptura supremum imperatorem habet principem et regem de cordis sui in?tio per sapientia suam eam exprimentem unde dicit ipsa ego ex omne altissimi prodii ecclesi 24

23

"Delectat nos" magister resiunt motivum finale dicens ad intentionem exequendam nos movet bonitas retributionis quam vocat magister veritatem pollicentis et notanter veritatem propter rei ad promissa correspondentiam infallibilem dea enim iudicia promissiones et sententiae ab aeterno ordinato inmutabiliter finem quem intendunt perfectissime consequenter

24

"Sed terret inmensitas" magister iterum recognoscit defectum ex parte nostrae intelligentiae et perfectionem ex parte materiae obiecte Quomodo autem terrere potest inmensitas alicuius cum m?l terrorem incutiat nisi praecognitum immensum autem et infinitum incognitum est primo phisicorum

25

Respondetur quod et immensum et infinitum cognitum est nobis cognitione positiva finita quae propter finiti negationem infiniti est serva et sic appraehensum terroris infinitum vel immensum est incussivum

26

"Desiderium hortatur" magister aliud tangit motivum finale quod est profectus sui et proximi Est autem hic finis posterior dignitate sine prius posito nam praemium labarum beatitudo est ultima quae datur electis dei in patria quod prius fuit expressum pro motivo finali profectus autem suus et proximi bonum est ad hunc finem ordinatum quod datur hominibus per gratiam hic in via

27

"Sed de hortatur" Iterum recognoscit defectum ex sola nostra parte qui est ex nostra peccabilitatis actuali actione per quam gratiam bene faciendi formam adiutricem a nostro habitaculo defugiamus licet autem perfecti viri semper cognoscant suam propriam infirmitatem a bono tamen intenta de dei gratia confisi non desiscunt quare impulsum infirmitatis per dei gratiam de unitive unde dicit magister quam infirmitatem deficiendi unitit zelus domus domini caritas ad aedificationem fidei in qua habitat dominus congene hic per donum fides intelligitur nam in domo habitantes ab imbribus et ca?ntibus defendimur et in sub fide persistentes Iehennae imbres et ca?auta evademus

28

"Quo in ardescentes" Praemissis motivis propellentibus et retrahentibus magister nunc acquiescit motivis impellentibus dicens "zelo fidei domus domini" inflammati studimus in hoc sententiarum libro fidem nostram clipeis davitice turris munire vel potius munitam ostendere adversus ac aperire quo ad 3es libros primos abdita theologiccalium inquisitionum nec non tradere quo ad librorum 4m notitiam ecclesiasticorum sacramentorum pro modulo dato nostrae intelligentiae

29

Sciendum davitica turris de qua causarum 4o dicitur sicut turris david collumtuum quae aedificata est cum propugnatiis mille clipei pendent ex ea et omnis armatura fortium etc significat in proposito sacram scripturam quae sicut turris david alta suit et ipsa alta est nam attingit caelos stans in terra ut dicitur sapientia 14o non incongrue autem sacra scriptura turris ymaginaria dicitur cuius vasis est in terra et conus caelos attingit transiens per aera et nubes In sacra namque scriptura 4or sunt sensus hiis 4or correspondentes

30

Primus namque sensus est litealis qui respondet vasis turris situate in terra

31

2us sensus qui est moralis vel tropologicus correspondet elevationis ad extra aera Nam per ipsum docemur quid nos agere oporteat moraliter ex literali sensu rerum gestarum

32

3us sensus allegoricus nubes pertingit quo docemur quid credendum sit quo docemur quid credendum sit quo elevamur super moralia naturae saltem

33

Sed 4us sensus scilicet anagogicus caelo attingit elevans nos ad su perna speranda et expectanda Clipei autem illius turris sunt rationes quibus falsitates haeeticorum et incredulorum infringimus et sunt responsiones quibus versutias falsas eorum superamus quae in sacra scriptura panduntur manifeste Errores carnalium hominum sunt haereses simplicium et in doctorum Sed errores animalium sunt haereses sapientum

34

"Non valentes" magister consensum ad motiva impellentia quasi intrinsicus scilicet praemium laboris et profectus proximi et sui confirmat per motivum quasi extrinsicus impell?us scilicet votum f?m studiosorum flagitantium eum ut serviat lingua et stilo lingua docendi et stilo scribendi eorum studiis laudabilibus in christo dupliciter enim intelliguntur determinare lingua et stilo uno modo ipsum magistrum ut iam expositum est

35

alio modo ipsos fratres qui flagitabant lingua id est voce et stilo id est scriptis et fratres inquam erant coepi alii in terra franciae duabus autem de causis rogabant fratres magistrum hunc edere librum

36

Prima propter in beatitudinem et confusione librorum sanctorum patris

37

2o propter in ordinationem sententiarum eorumdem patrum ut ergo bue quasi compedium haberent in quo quodam ordine haberentur divina misteria ad salutem quoddam modo necessaria rogabant fratres dicti magistrum

38

"Quas bigas" magister recognoscit humiliter linguam et stilum non ex se sed ex dei gratia se habere sumens dictum beati pauli 2a ad corinthios 5 dicentis caritas enim christi urget nos Per bigas autem intelligit magister linguam et stilum per hanc similitudinem biga duas habet rotas quibus ab uno ab alium locum res vehitur lingua et stilo scientia a doctore in disciplum transfertur Non autem in biga res de loco ad locum vehitur nisi et ipsa aliquo movente ut aequo ut alio moveatur Sic et caritas e movit bigam hanc magistri ut scientiam sibi gratis donatam aliis impertiri conaretur

39

diceret quis quomodo beatus paulus dicere potuit caritas e urget nos et magister hic quas bigas in nobis agitat christi caritas cum ecci 9o dicatur nescit homo an amore vel odio dignus sit

40

Respondetur quod caritas duplex est quae est caritas gratificans et est habitus a deo infusus distinguens inter filios regni et perditionis

41

Alia est servens amore dei qui aliquando fit a caritate primo modo differentia aliquando fit ex naturaliter hominis inclinatione primam caritatem nescit homo se habere perfecte licet verisimiliter possit quis coniecturare se habere

42

2am antecedens experitur homo se habere per reflectionem intellectus super actum suum vel voluntatis

43

"Quamuis non ambigamus" hic magister excludit motivum retrahens quod est detractio et contradictio emulorum contra quos magister dire in vehitur eis inc?epando dicens petitioni fratrem nostrum annuebamus sperantes laboris mecedem a samaritano receptivos ad opus arduit accedentia quamvis non dubitemus omnem sermonem humani eloquin semper fuisse obnoxium et expositum calumpniae et contradictioni emulorum nam dicitur ecclesiastes 4o omnes labores hominum et industrias animadverti patet invidiae proximorum cuius causa magister subdit diffecientibus motibus voluntatum etiam dissenties sit sensus animorum

44

Sed d est diversitas voluntatum causa diversitatis opinionum videtur enim quod econverso diverse opiniones diversas causent voluntates cum nihil per voluntatem acceptetur nisi prius per ratione praenostatur

45

Respondetur licet in nullum actum voluntas procedat circa obiectum is prius ipsum fuerit cognitum per intellectum tamen quidam actus intellectus inperati sunt a voluntate quorum diversitas contingit ex diversitate voluntatum hoc modo quod duobus de eodem idem iudicantibus et uno eorum habente motum appetitus incontrarium iudicii horum voluntates contingit esse diversa et ex hac diversitate voluntatum accidit prout defensione iudicii vel defensione appetituts diversitas opinionum verbi gratia iudicent temperatus et incontinens actum fornicatoris esse peccatum temperati voluntas refutabit Sed incontinentis propter motum appetitus sensitivi voluntas acceptabit ex huc imperabit voluntas temperati intellectui ut studeat rationi malitiae huius actus et incontinentis voluntas imperabit ut studeat intellectus defensioni bonitatis huius actus quibus studiis sic habitis contingit ratione so?pca deceptum intellectum incontinentis opinari omnino esse peccatum fornicari etc

46

"Ut cum omne dictum" magister declarat modum detractoris a dissentientibus voluntatibus dicens Tunc omne dictum est perfectum quando rationem habet videri versus ratione videri est ostensum Tamen si diversa diversis appareant quo ad iudicia intellectuum versus complaceant quo ad motus appetitivum contingit ut unius error impietatis resistat veritati vel non intelligentiae vel contrariae suo iudicio et ex hoc eiusdem errantis voluntas labitur in invidia ex qua bonum quod alter enuntiat ipse malum esse pronuntiare studet

47

Considera ex textu duo propter quae veritati contingit enuclari et contradici primum non intelligentia veritatis 2m motus appetitus contrarius appetitui confor?mi veritati utrumque peccatum est si pertinaciter fiat frequenter tamen magis peccatum 2m quod primum

48

"Quam deus huius saeculi" Magister invidie causam assignat suggescuram dicens Invidam voluntatum dissentientium operatur diabolus quem vocant et beatus paulus et ad corinthios 4 et magister deum huius saeculi Subiungit etiam causas subiectivas dicens in illis diffidentiae filiis qui non subiciunt voluntatem rationi ordinem servan?o naturalem nec impendunt studium doctrinae ymitando ordinem doctrinalem sed ea quae quasi sompniando congnoverint per vera sapientiae sancti spiritus et sanctorum patrum confirmare intuntur Non sectantes rationem veri qua ex veris vere ad vera decurritur sed solius temerarii beneplaciti voluntatis et illos iniqua voluntas non incitat ad intelligentiam veritatis sed ad defensionem opinionis beneplacite tales inquam non desiderant doceri veritatem ne insipientes videatur ut inquit aristoteles 3o topicorum studere negandus ut ingeniosi videamur Sed a veritate discedentes ad fabulas convertunt suum auditum et illorum professis et magis cum quaerere placita quam vere docenda nec ipsorum studium est ad habendum veritatem docendorum sed est ad captationem doctrinae veritatis sibi desiderat

49

"Habent rationem sapientiae" magister quasi corrollariam inferens ex dictis causam reprobat emulos veritatis dicens ex quo ut praedictum est emuli veritatis non quaerunt docenda sed magis placita ad quae defendenda coaptant doctrinam veritatis qualiter potuerint Ideo rationem sapientiae tales gerunt in superstitiose Est enim superstitio superflua religio ex terminus simulata vel est falsa et erronea religio vel est falsa fides cum apparentia veritatis Cuius rationem subiungit magister quia defectum in fide vel propter malitiam voluntatis vel ignorantiam intellectus sequitur ypocrisus mendax scilicet dum ea quae sompnando dixerint falsa veritate studeant pervelare et sic in ipsis vel est in repietas quam amiserit conscientia id est impietas vel est in verbis scilicet dum aliis veritatem dicentibus detrahere non formidant vel aliter ex ponitur illa particula quod in illis vel est in re pietas quam amiserit conscientia id est simulata pietas quae non confirmat se conclusioni conscientiae dicantis debere haberi veram pietatem vel in verbis est talis pietas scilicet quando vera aliorum verum sentientium secundum suum ex ponunt propositum

50

"inconp?am quoque simulatam" magister vituperat hanc simulatam pietatem dicens quod tales reddunt illam simulatam pietatem impiam per mendacia vestrum suorum molientes et intendentes corrumpere sanctitatem fidei per instituta suae falsae doctrinae quam ingerunt aliis sub novello dogmate sui desiderii et non veritatis per hoc 2m aliis generantes aurium pruriginem id est dantes aliis occasionem ut et ipse doctrinae veritatis resistant doctores veritatis obloquendo unde prurigo est morbus qui quanto plus agitatur tanto maideratur

51

"Qui contentioni" Amp magister inhitur contra emulos ex modo emulacioris dicens illi de quibus dictum est studentes contentioni contraria dicentem veritatem vellant sine foedere et pacto concordiae expectandae qualiter vellant disputantes doctrinaliter

52

Responsionem subiungit magister Inter assertionem veri et defensionem placiti pugna est pertinax et non amica veritas enim inviolata secundum se subsistit et se tenet voluntas autem erroris quantum possibile est se tuetur veritati contrariando et verorum dicta inprobanda

53

"horum ergo deo odibilem" hic magister enumerat causas operis sui cum continuatione dicendorum ad dcita dicens illorum igitur emulorum ecclesiam deo odibilem secundum illud psalmiste odivi ecclesiam malignantium psalmas 25 evertere atque ita opilare et obstruere per rationes et autoritates sanctorum ne viro illud nequitiae et haeresis seu erroris quaeant in alios effundere et hoc est causa finalis extrinseca Intrinseca subiungit et lucernam veritatis inextinguuibilis in candela hoc patientae exaltare cupientes et volentes In labore

Quaestio

Utrum viatorum theologia sit practica scientia vel speculativa sapientia
54

Circa prologum hunc et prohemium generale totius sacrae scripturae

55

Quaeritur utrum viatorum theologia sit practica scientia vel speculativa sapientia

56

pro istius quaestionis decisione primo videndum est de quadam distinctione theologiae a scientiis dictis humanitus adinventis 2o de theologiae ex parte obiecti unitate et diffinitione et 3o de quaesiti divisi unica responsione

57

Pro primo sciendum quod generalissime quoddam modo loquendo / quaelibet cuiuscumque qualiscumque notitia scientia vocatur et sic capitur scire per hesbri in sua loyca diffinientem sic est assentire alicui sine hesitatione

58

Generaliter capitur scientia pro cuiuslibet conclusionis notitia per demonstrationem aliquam generata et sic utimur eo termini quasi omnium scientia

59

/ 3o modo capitur specialiter ut diffinitur 6o ethicorum est habitus speculativus quaestionis considerativus etc posteriorum deo et intelligentiis

60

/ Ad propositum autem utilis est scientia acceptio generalis secundum quam ad scientiae existentiam requiritur demonstratio ex praemissis et conclusione consequentis

61

Praemissarum autem notitia est duplex habetur quaedam vocatur intellectus unus de 5e habitibus intellectualibus quo praemissis in demonstrabilibus potest per se notis vel experientia cognitis assentimus

62

Alia est praemissarum notitia fides unus de 3bus habitibus a deo infusis qua veris propositionibus in demonstrabilibus non autem per se notis nec experientia scitis sed per revelationem notificatis assentimus Quibus praemiis videtur concludendum

63

Omnis conclusionis notitia demonstratae mediate vel immediate ex praemissis quarum notitia est intellectus est dicenda scientia humanitus adinventa Omnis vero conclusionis notitia deductae mediate vel sine medio ex propositionibus quarum notitia est fides videtur congrue dicenda theologia divinitus inspirata

64

Patet conclusio clare ex dictis Sequitur correlarie fides et intellectus ut sunt notitiae praemissarum denominationem / distinguunt inter scientiam humanitus inventa et l theologicam vel theologiam ipsarum quaestionum

65

/ 2o sequitur in ratione scientiae / generaliter accepte theologia et naturalis scientia eiusdem sunt speciei essentialiter

66

/ 3o sequitur articulorum fidei notitia non est dicenda theologia

67

Praedicta sunt recitat de scientia naturaliter inventa et theologica accipiendo scientia pro simplici unius scilicet conclusionis notitia Sed de aggregata posterius dicetur etc

68

Dubitatur utrum facta demonstratione ex duabus praemissis una credita altera non sed vel scita vel indemonstrabili ad aliquam conclusionem / notitia conclusionis debeat dici naturaliter inventa vel theologica vel mixta

69

Respondetur quod si talis conclusionis notitia haberi non possit nisi per unius praemissarum revelationem debet dici ipsa theologica et non naturaliter inventa neque mixta probatur quia nullius conclusionis notitia dicitur naturaliter inventa scientia / nisi ipsa possit haberi ex naturali lumine nostri intellectus sine speciali concursu altioris potentiae scilicet divinae

70

Notitia enim conclusionis non videtur dicenda mixta ex aliquibus scientiis nisi ipsa secundum qualibet earum haberi possit sicut illius quaestionis terra est specifica potest dici mixta ex naturali l philosophia et astronomia quia utroque modo ipsa scibilis esse potest

71

Praemissorum extra habetur per hanc demonstrationem omnis homo est animal rationale deus est homo ergo deus est animal rationale ubi maior est naturaliter cognita minor autem credita

72

Dubitatur quod de deo notitia habita per revelationem / perfectior sit notitia habita de ipso per naturalem inventionem verbi gratia de deo habetur notitia per revelationem quod deus est trinus et unus

73

Item deus est homo Sed naturaliter inventum est deum esse prima causa omnium efficientem et finalem

74

Respondetur quia perfectio notitiarum secundum philosophum primo de anima est attendenda ex duobus scilicet ex bonitate scitorum et ex certitudine eorum dum ergo aeque bona fuerint biecta scita per revelationem et naturalem inventionem / oporteret unius notitiae perfectione inquirere per maiorem certitudinem et licet diversorum sint generum certitudo naturalis inventionis et revelatorum simpliciter et quo ad rem certior est revelatio quam naturalis investigatio licet quo ad nos saepius sit certior notitia per investigationem naturalem habita / quam per revelationem dum autem obiecta scita non fuerint aequaliter bona semper melioris / melior et perfectior est notitia etiam non obstante quod minus boni notitia certior esset quam maioris boni scientia

75

Quare simpliciter notitia huius propositionis deus est trinus et unus est perfectior quam illius deus est omnium prima causa efficiens et finalis licet enim idem in re sit tamen nobiliori modo significatur deus per primam propositionem quam per secundam

76

pro 2o sciendum quod varie contrarie et oppositae sunt de hac materia opiniones cum ex ipsius determinatione sequatur determinatio 2e partis et quaesiti ipsius questionis

77

Videtur tamen considerandum esse quod scientia generaliter accepta ut prius dictum est vel etiam generalissime dicit rectum ad scibile quos est obiectum scientiae Relativi autem esse est ad suum correlarium quare et unitas eiusdem est a suo corelativo unum ergo scibile obiectum una scientia est scibile Scibile autem est unum dupliciter realiter et intentionaliter Realiter unum scibile est unum singulare ens cuius haberi potest scientia

78

Sed intentionaliter unum scibile dicitur quicquid significatur per unum terminum unica cognitione / vel scibile realiter unum / ipsius mathematicae est haec singularis quadrangularitas huius libri

79

Sed scibile intentionaliter unum ipsius mathematicae est quantitas / in quantum significatur consequenter per illum unicum terminum / quantitas

80

Item realiter unum visibile sensus visus / est / hic sol / sed unum visibile / intentionaliter / est visibile vel lucidum / aut coloratum / consequenter hiis terminis significatum / et hoc secundum viammodernam qua negantur esse / ultima realia

81

/ Secundum viam autem aliorum ut platonicorum et suorum quasi sequatium scibile esset quoddam consequente vel universale obiectum scientiae et sic quaelibet scientia secundum speciem / haberet unum reale scibile / unum secundum speciem

82

Cum igitur tale non sit in re sed omnis res est singularis sunt tmane res significabiles universaliter / ideo unitas scientiae sumenda est / ab unitate scibilis / intentionaliter et non realiter dictum autem est in prima parte quod revelatio et naturalis inquisitio distinguuntur theologiam et scientiam humanitus ad inventam

83

Quare congrue videtur poni pro obiecto theologiae secundum adaequationem ens cognoscibile per revelationem vel ens revelabile / ut hoc idem significaret cum priore

84

Ex quibus concluditur diffinitio theologiae taliter

85

Notitia considerativa entis per revelationem cognoscibilis ut sic et cuiuslibet de per se pertinentis ad ipsum in quantum tale

86

Conclusio Theologia una scientia propter intentionalem huius quod est ens revelabile univocationem pro obiecto adaequato habet ens cognoscibile per revelationem / probatur conclusio ex dictis

87

Corollarie primo sequitur licet quodlibet obiectum sit unum unitate reali // tota tamen theologia non est una nisi unitate intentionali patet pro prima parte ex dictis secundum mentem aristotelis improbantis universalia realia pro 2a parte probatur sic Ex qualitatibus non sit unum nisi fuerint eiusdem speciei praecise ut diversi gradus caliditatis unam faciunt caliditatem caliditas autem et siccitas non faciunt unam qualitatem in igne sed diverse notitiae theologice non sunt praecise eiusdem speciei specialissime quia quaedam sunt de deo quaedam de anima hominis etc quare ex diversis notitiis theologicis diversorum obiectorum non sit una simpliciter notitia theologica Est tamen theologia una scientia nam hoc non theologia unum est nomen non solum voci sed et significatione quare et oporteret in ipso significari unum terminum relationis qui est suum scibile ex cuius termini unitate ipsa dicitur una scientia intentionaliter sive unitate intentionali Sicuti omnes species in uno genere contente unum faciunt genus non realiter sed intentionaliter

88

Sequitur corollarie 2o tam potentiae quam scientiae ut communiter intelliguntur / per rescriictivam suorum obiectorum partialium additionem ad particularia contrahuntur patet sic primo de potentia nam generaliter significatur potentia in respectu ad obiectum generaliter intellectum contrahitur autem potentia dum dicitur potentia visiva ubi contractae significatur obiectum scilicet visibile ut autem singularisetur potentia visiva dicendo haec potentia visiva hac visione oportet significari singulare obiectum visibile / scilicet hoc per suam potentiam singularem visivam Patet etiam de scientia nam in ratione scientiae communi intelligitur cognitio scibilis communiter Sed contrahendo scientiam ad mathematicam intelligitur in ipso nomine obiectum scilicet quantitias et sic ulterius Su modo in proposito theologia in generali dicit respectum ad ens cognoscibile per revelationem ut autem determinetur theologia ae terminiis simplicibus careamus dicere oporteret theologia felicitatis humanae revelate theologia resurrectionis universalis revelate et sic de aliis

89

Sequitur corollarie 3o omne ens universi tam existens quam possibile cadit sub obiecto communi theologiae patet quia de quolibet ente potest aliqua cognitio haberi per revelationem sic quod non haberi posset per naturalem investigationem

90

Dubitatur v cuiuslibet obiectum in theologia considerati notitia dicatur theologia

91

Et videtur quod non obiectorum fidei in theologia consideratorum notitia non vocatur theologia quia non est scientia sed fides Quod autem sic patet ex conclusione et corollariis

92

Respondetur quando aliquid non scientiae primo significat quamlibet notitiam conclusionis scitae illa scientia // tunc ex consequenti transfertur idem non ad servandum aggregatum ex omnibus notitiis omnium conclusionum scitarum considerativarum eiusdem obiecti

93

Et ex post iterum idem non transmutatur ad servandum quamlibet notitiam sive sit principiorum sive conclusionum concretium in illa aggregata scientia ut in exemplo claret extra propositum Cuiuslibet conclusionis demonstratae de quantitate notitia vocatur primo et proprissime mathematica 2o aggregatum ex omnibus notitiis conclusionum de quantitate est mathematica sic dicimus quadrivium in artibus est mathematica 3o autem modo quaelibet notitia qualiscumque sit de quantitate vocatur ona?aca unde illius principii Si ab aequalibus aequalia dicantur quae relinquuntur sunt aequalia notitia vocatur in communi usu mathematica Suo modo est de methaphysica et omnium alia scientia

94

Quare etiam in proposito quaelibet notitia in theologia considerata sive sit articulorum fidei sive alicuius deducti ex articulis sive alicuius similiter revelati dici potest communiter

95

3o modo theologia et hoc non repugnat rationi in obiectum nec corollario 3o prius posito quae sunt de theologia primo modo dicta

96

Pro 3o sciendum quod scientia est habitus in intellectu existens de per se nichil importans quam vitalem immutationem ab obiecto scibili secundum quam vitalem immutationem intellectus dicitur sciens secundum habitum vel speculans secundum actum et secundum hoc omnis notitia sive scientia dicitur speculativa eo quod est habitus promptificans intellectum in speculando haec igitur praedicatio est universaliter vera omnis scientia est speculativa quia est dicere essentialis de speciei Si ergo debuerit aliqua scientia dici practica necesse est hoc evenire ex quadam extrinseca habitudine ad aliquid quam extrinsecam habitudinem non includit ratio essentialis scientiae ut scientia propter quod scientia practica non est essentialiter inferius ad hoc quod est scientia habitudo autem scientiae ad obiectum ut obiectum est / intrinseca est scientiae ut dictum est in 2a parte praemissa ut ergo scientia dicatur practica oporteret considerare habitudinem scientiae ad obiectum non ut est obiectum sed ut est praxis vel ad praxim ut ad finem Quare dupliciter scientia potest dici extrinsece practica uno modo ex obiecto non ut obiectum est sed praxis

97

Alio modo ex fine qui est praxis vel opus hanc denominationem scientiae practicae ex fine / clare innuit philosophus 2o metaphysicae dicens Theoricae finis est veritas practice vero opus Cum etiam scientia practica sit in intellectu practico ut habetur 6o ethicorum dicit etiam philosophus 3o de anima distinguens intellectum practicum a speculativo per finem Intellectus autem qui propter aliquid ratiocinatur et qui practicus est differt a speculativo fine Sed denominationem scientiae practicae ab obiecto arguimus ex 3o de anima dicente philosopho secantur scientiae et sensus in res et ex 2o de anima ubi extrahitur quod potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta dicente philosopho priores enim potentiis actus et operationes secundum rationem sunt si autem adhuc sit priora hiis opposita id eset obiecta

98

Dubitatur atuem penes quid prius debeat denominari vel qu?tus practicus vel scientia practica

99

Respondetur quod penes finem potius est denominari intellects practicus et scientia practica quam penes obiectum quia nisi ipsum obiectum etiam consideretur ad finem qui est praxis vel sub ratione praxis omnino denominabitur scientia ex obiecto practica ut dictum est

100

Potest namque scientia vere speculativa esse de obiecto quod est praxis ut metaphysica considerans quiditatem actus voluntatis vel phisca considerans emanationem actus voluntatis a principio suo effectivo

101

Et si dicitur tamen denominatio scientiae a suo obiecto est essentialis scientiae

102

Respondetur quod denominatio scientiae ab obiecto suo essentiali ut obiectum est est essentialis

103

Ex hiis itaque conceditur hanc dimensionem esse scientiae videlicet scientiarum quaedam est speculativa et non practica quaedam vera speculativa et practica et illa dimensionem divisionem manifeste innuit philosophus 6o ethicorum dicens Speculative autem mentis et non practice neque factive neque active unde et male / est verum et falsum / hoc enim est omnis intellectui opus / practici autem et intellectui veritas confesse habens appetitui vestro

104

Ex qua elicitur quod verum simpliciter ut tale est de obiecto scientiae speculative et non practice verum autem ut conforme appetitui recto est de obiecto scientiae speculativae et practicae

105

Sequitur corollarie quod cuiuslibet scientiae sive speculativse et non practicae sive speculativae et practicae verum est obiectum patet clare ex verbis allegatis

106

Ex quibus vi?s scotus elicit diffinitionem praxis hanc scilicet est actus alterius potentiae quam intellectus naturaliter posterior intellectione natus elici conformiter recte intellectioni ad hoc ut sit rectus Quae divino non clare exprimit quid sit praxis Sed magis exprimit conditiones ipsius recte praxis ut autem sciatur quid sit praxis

107

Notandum quod non est idem dicere opus et praxis quod tamen videtur cum graece proximi dicat lcie operari opus enim in plus se habet quam praxis / omnis enim actus cuiuslibet etiam potentiae dicitur saepius opus Sed praxis est quodlibet opus naturae rationalis libere factum Ex qua diffinitione sequitur quod actus voluntatis elicitus est praxis

108

Item actus intellectus imperatus Item opus adextra factum ad impium voluntatis dicitur praxis Quia tamen actus voluntatis elicitus est primum opus voluntatis libere ideo omnia alia dicuntur praxes inquantum per hunc actum voluntatis quodam modo formalisatur

109

Ex quibus concluditur quod scientia speculativa et practica est habitus intellectus veri considerativus directivus ipsius intellectus Ad opus libere factum

110

Positum autem scientia speculativa et non practica est habitus intellectus veri tantum considerativus Cum igitur ut ex dictis patet finis facit scientiam practicam Ideo habito quis sit finis theologiae clarebit an sit practica vel speculativa Cuiuslibet autem finis duplex est scilicet quo et gratia cuius ut patet 2o philosophorum et finis gradus non facit scientiam practicam sed finis quo utque per diffinitionem scientiae practicae

111

Ex humana felicitate fine quo theologiae viatorum / increato ipsa dicenda est de numero speculativorum et practicorum / probatur conclusio pro prima parte auctoritate apta ad romanos 15 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt

112

Item auctoritate magistri dicentis in prologo liber qui prolatis in curationem seminivi duobus denariis quod aput omnes exponitur duo testamenta sunt ordinata ad salutem generis humani et ratione convenientiae Nam conveniens videtur ut deus qui creavit hominem ad fruendum ipso utque distinctione prima 2i ecclesiae sibi revelet / eundem finem ad quem eum creaverit Item Revelatio eorum quae naturaliter intellectus humanus attingere non potest / videtur esse ex misericordia revelantis et non ex iustitia misericordia autem est subvenire pauperi et indigenti ut ad hoc perveniat quo intendit Sed theologia viatorum est revelata ergo ex misericordia ut homo veniat ad quod tendit

113

Tendit autem homo ad beatitudinem ergo revelata est theologia ut homo beatitudinem suam consequatur

114

Pro 2a parte probatur quaelibet scientia directiva intellectus ut ratiocinetur propter hoc est practica sed theologia viatorum est huiusmodi ergo maior est ex mente philosophi 3o de anima et 6o ethicorum sed minor patet ex dictis in prima parte conclusionis

115

felicitas humana est praxis dicenda patet ex quaestione quia sive sit actus voluntatis sive intellectus quia tamen est opus libere factum a potentia rationali erit per deffinitionem / praxix /

116

De obiecto scientiae speculativae et practicae potest esse ens puere speculabile patet corollarium de divina essentia et trinitate personarum

117

/ dubitatur pro theologia sit omni notitiarum perfectissima / et videtur quod non quia notitia speculativa quaelibet est perfectior theologia quod probatur per topicam 2i topicorum Si optimum unius igitur est melius oprimo alterius igitur quodlibet primi est omelius quocumque secundi Sed optima speculativa est melior optima practica ergo minor videtur esse philosophi 6o ethicorum de sapientia quae est honorabilissima

118

Item primo metaphysicae necessariores quidem omnes dignior vero nulla

119

/ In oppositum autem sunt quasi omnes doctores ymmo scotus circa primum supponit hoc multa ex eo deducens et videtur esse notum ex dictis circa dubium 2m primae partis huius questionis

120

Respondetur loquendo de theologia viatoris et omnibus aliis notiis habitis in via quod theologia est simpliciter omnium notitiarum perfectissima propter perfectissimum eius partiale obiectum quod est divitia essentia in trinitate personarum Sicuti inter scientias humanitus ad inventas metaphysica est dignissima non propter adaequatum obiectum dignissimum Cum etiam consideret quiditatem unius tulicis sed propter principalissimum partiale eius obiectum quod est deus sui primum ens

121

Sed ad argumentum in oppositum dicendum quod illa non est topica philosophi sed alia scilicet si optimum unius igitur est melius optimo alterius igitur tunc hoc illo est melius ut quia optimus homo est melior optimo equo ergo homo est melior equo

122

Ad minorem etiam dicitur quod optima practica est melior optima speculativa non practica et ad philosophum dicitur quod ipse loquatur de sapientia humanitus ibi venta in ordine ad alios habitus humanitus ad inventos

Back to Top