Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 27
27. Cum sit ars artium regimen animarum, districte precipimus ut episcopi promouendos in sacerdotes diligenter instruant et informent uel per se ipsos uel per alios uiros idoneos super diuinis officiis et ecclesiasticis sacramentis, qualiter ea rite ualeant celebrare; quoniam si de cetero ignaros et rudes ordinare presumpserint, quod quidem facile poterit deprehendi, et ordinatores et ordinatos graui subiacere decreuimus ultioni. Sanius enim est, maxime in ordine sacerdotii, paucos bonos quam multos malos habere ministros, quia si ‘ cecus cecum ’ duxerit ‘ ambo in foueam ’ 1 dilabuntur.
On this page