Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 50

1

50. Non debet reprehensibile iudicari, si secundum uarietatem temporum statuta quandoque uarientur humana, presertim cum urgens necessitas uel euidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex hiis que in Veteri Testamento statuerat, nonnulla mutauit in Nouo. Cum ergo prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo, et de sobole suscepta ex secundis nuptiis cognationi uiri non copulanda prioris, et difficultatem frequenter inducant et aliquando periculum pariant animarum, ut cessante prohibitione cesset effectus, constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii reuocantes, presenti constitutione decernimus ut sic contrahentes de cetero libere copulentur. Prohibitio quoque copule coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque graui dispendio huiusmodi prohibitio generaliter obser- uari. Quaternarius enim numerus bene congruit prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus quod ‘ uir non habet potestatem sui corporis, set mulier; neque mulier habet potestatem sui corporis, set uir ’, 2 quia quatuor sunt humores in corpore, quod constat ex quatuor elementis. Cum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis copule sit restricta, eam ita uolumus esse perpetuam, non obstantibus consultationibus super hoc dudum editis, uel ab aliis uel a nobis, ut si qui contra prohibitionem huiusmodi presumpserint copulari, nulla longinquitate defendantur annorum, cum diuturnitas temporis non minuat peccatum set augeat, tantoque grauiora sint crimina quanto diutius infelicem detinent animam alligatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 50