Table of Contents
Only show available transcriptions
Fourth Lateran Council
Canon 56
1
56. Plerique, sicut accepimus, regulares et clerici seculares interdum, cum uel domos locant uel feuda concedunt, in preiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiciunt ut conductores et feudatarii decimas eis soluant et apud eosdem eligant sepulturam. Cum autem id de auaritie radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes ut quicquid fuerit occasione huius pacti perceptum, ecclesie parochiali reddatur.
On this page