Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVOD SPJRJTVS SANCTVS PRJVS, vel plenius non procedat a Patre, quam a Filio; principaliter tamen, ac proprie procedit a Patre. DISTINCTIO XII.

Expositio textus.

ITEM quaeritur, &c. Postquam Magister determinauit de emanatione spiritus sancti in ordine ad principium, hic determinat de ea in ordini ad modum quaerit e- nim, vtrum spiritus sanctus procedat vniformiter a filio, & a patre, vel procedat per prius a patre, & plenius, & magis. Et circa hoc duo facit.

Primo enim inquirit, an per prius procedat a patre, quam a filio.

Secundo, an plenius, vel magis. secunda ibi: Nunc tractandum est.

Circa primum facit duo. Mouet enim primo dubitationem dicens, quod hic quaerendum est: Vtrum spiritus sanctus per prius procedat a patre, quam a filio; & etiam, vtrum magis procedat, & probat Haereticus, quod per prius, quia, aut procedit a patre, filio iam nato, aut filio nondum nato, sed non filio iam nato, quia secundum hoc processionem spiritus sancti natiuitas praecederet. ergo procedit filio nondum nato, & ita procedet ante a patre quam filius sit genitus, & per consequens est per prius ab eo.

Secundo ibi: His, & huiusmodi quaestionibus. Respondet Magister secundum Augustinum quod in illa summa Trinitate nulla interualla temporum esse possunt, per quae saltem requiri possit, vtrum prius de patre sit natus filius, & postea spiritus sanctus processit de ambobus; vnde dicendum est ad interrogationem haeretici, quod non processit spiritus filio iam nato, nec filio nondum nato, quoniam ibi nec prius, nec po sterius assignatur.

Postmodum ibi: "Nunc tranctandum est". Magister inquirit, an saltem magis, vel plenius.

Et circa hoc facit quinque. Primo enim quaestionem proponit, & soluit dicens, quod nunc tractandum est, quod secundo quaerebatur, an scilicet magis, vel plenius procedat a patre spiritus sanctus, quam a filio, & dicendum, quod nec plenius, nec magis.

Secunda ibi: "Augustinus obijcit contra istam responsionem". ab illo enim videtur spiritus sanctus emanare magis, & plenius, a quo procedit principalius. Augustinus autem dicit, quod de patre procedit principaliter. ergo plenius & magis procedet, & respondet ad hoc, iuxta quod Augustinus exponit, quod ideo dicitur a patre principaliter procedere, quia filius nascendo accepit a patre, quod donum commune, quod est spiritus sanctus procederet ab vtroque.

Tertio ibi: Ex eodem sensu. obijcit secundario ex verbis Hieronymi, qui dicit in tribus locis, quod spiritus sanctus est vere, & proprie de patre, & respondet, quod haec veritas, & proprietas referri debet ad hoc, quod pater a se habet, vt spiritus procedat ab eo, filius vero illud habet a patre.

Quarto ibi: Forte etiam. obiicit tertio dicens, quod eodem modo soluuntur tres auctoritates Hilarij, in quibus dicitur, quod spiritus sanctus est a patre, per filium, vel mittitur. referri enim debent haec verba ad istum intellectum, quod pater dat filio, & filius habet a patre, vt ab ipso sit spiritus sanctus, & mittatur.

Vltimo ibi: Iude est etiam. obiicit quarto, dicens, quod secundum istum intellectum sumi debet Euangelium illud, Spiritus, qui a patre procedit. non enim per hoc innuit, quod magis, vel plenius sit a patre, quam a filio, sed quod pater auctor est processionis, qua procedit spiritus sanctus a filio. non enim habet a semetipso filius, sed a patre, vnde propter huiusmodi rationem dicit filius: Mea doctriua non est mea, & quasi omnia sua dicit esse non sua, sed patris, quia omnia sunt a patre. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum