Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVARE SPJRJTVS SANCTVS, CVM SJT de substantia Patris, non dicatur genitus, vel filius, sed tantum procedens: cur vero Filius natus tantum, non autem procedens: quae sit distinctio inter Generationem Filij, & Processionem Spiritus sancti, & an Spiritus sanctus dicatur ingenitus.

DISTINCTIO XIII.

Expositio textus.

POST hoc considerandum, &c. Postquam comparauit Magister processionem spiritus sancti ad terminum, principium, & modum, hic comparat ipsammet ad suum disparatum, quod est generatio. Et circa hoc tria facit.

Primo enim inquirit, an spiritus sanctus nuncupari possit natus, seu filius.

Secundo inquirit, quae sit differentia inter filij, & spiritus sancti processionem.

Tertio inquirit, an spiritus sanctus saltem ingenitus dici possit. secunda ibi: Inter generationem. tertia ibi: Nunc considerandum est. Circa primum tria facit.

Primo enim inquirit, cur spiritus sanctus non dicatur natus, seu filius, & dicit, quod hoc est, quia cum sit amborum spiritus, amborum filius diceretur, filius autem nullus est duorum, nisi pa tris, & matris; absit autem, vt pater, & mater lo cum habeant in diuinis.

Secundo ibi: Cum autem spiritus. Magister quaerit, quare cum spiritus sanctus non dicatur genitus, sed tantummodo procedens, filius dicatur & genitus, & procedens, & respondet, quod filius procedit nascendo, spiritus autem sanctus proce dit per modum doni, & dati, & non per modum nati.

Tertio ibi: Ac per hoc. Redit ad soluendam primam quaestionem, dicens, quod per hoc elucesce re potest, quare spiritus sanctus non dicatur filius, & dicit, quod hoc est, quia procedit per mo dum doni; donum autem filius dici non potest, quia munus ex sua ratione non habet, quod generetur, aut nascatur.

Postmodum ibi: Inter generationem vero. Magister inquirit, quomodo distinguantur generatio filij, & processio spiritus sancti. & circa hoc facit duo.

Primo enim assignat differentiam quandam inter spirationem, & generationem, dicens, quod Augustinus soluit hanc quaestionem Maximino haeretico, eam saepius replicanti, quod ideo filius est genitus, & spiritus sanctus est procedens, quia si filius diceretur, esset vtique amborum filius, quod inconuenienter attribueretur patri, & filio. videretur enim, quod vnus pater, & alius esset mater.

Secundo ibi: Quid autem excusat. se fert ampliori inuestigatione, dicens, quod intantum differt processio, & generatio, quod omne, quod nascitur procedit, sed non omne nascitur, quod proce dit; vnde habet se in plus procedere, quam nasci, sicut bipes communius est, quam homo, di- stinguere autem exquisitius nescio, non valeo, non sufficio, quia scriptum est Isaiae 53. Generationem eius quis enarrabit?

Postmodum ibi: Nunc considerandum est. Magister inquirit, vtrum spiritus sanctus saltem dici possit ingenitus. Et circa hoc quatuor facit.

Primo enim determinat, quod non, ex dictis Augustini dicentis, quod catholica fides declarat, spiritum sanctum, nec genitum, nec ingenitum dici posse, ne si dicamus ipsum ingenitum, duos patres concedere videamur, & si genitum, duos filios; vnde si Spiritus sanctus diceretur ingenitus in hoc vocabulo, duorum patrum suspicio oriretur: putaret namque quispiam forsitan, quod in illa Trinitate essent duo patres, vel duo, qui non essent de alio, & ob hoc vocabulum, ingeniti, appropriatur soli patri.

Secundo ibi: Hieronymus tamen. Magister obiicit ex dictis Hieronymi, qui dicit in regulis definitionum contra haereticos, quod spiritus sanctu: pater non est, sed ingenitus, atque non factus.

Tertio ibi: Sed vt ipsamet. Magister concordat Hieronymum cum Augustino dicens, quod Augustinus accipit ingenitum pro improducto, vt omnis modus productionis negetur, & secundum hoc dicit, quod spiritus sanctus non est ingenitus, cum verissime sit productus. Hieronymus autem accepit ingenitum pro non producto per generationem, & secundum hoc verum est, quod spiritus sanctus est ingenitus, & non factus, quia nec factus, vt creaturae, nec generatus, vt filius.

Quarto ibi: Quod autem Hieronymus. Magister ex verbis eiusdem Hieronymi praedictum elicit intellectum, & ponit quandam diuisionem, quae patet in littera. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum