Praeambulum
Praeambulum
NVNC DE MJSSJONE SPJRJTVS SANCTJ, quae duplex est, visibilis, & inuisibilis: & primum de visibili. cuius occasione tractatur, quod filius ratione missionis minor est patre, & Spiritu sancto, & etiam seipso.
VVNC de Spiritu sancto videndumest, &c. Postquam determinauit Magister de proces sione spiritus sancti, inquirendo, quid sit, hic agit de ea inquirendo secundum quot modos temporalis missionis, siue processionis. secundo ve ro determinat de vtroque. secunda ibi: Et primo agamus.
Dicit itaque primo, quod nunc videndum est de processione temporali spiritus sancti, quae missio, seu donatio nominatur, quot modis fuit, & respondet, quod duobus modis mitti dicitur spi ritus sanctus, vno quidem inuisibili, quo datur quotidie fidelium mentibus illabendo, alterum visibili, quo datus est aliquando in specie visibilis creaturae, sicut in die Pentecostes, & aliis vicibus multis.
Postmodum ibi: Et primo agimus. Incipit determinare de duobus modis missionis spiritus sancti, & primo de visibili, secundo de inuisibili dist. 17. Iam nunc accedamus. Circa primum duo facit.
Secundo inquirit, an per eam spiritus sanctus fuerit minoratus, & possit dici minor patre, & filio. secunda ibi: Sed prius inquirendum est. Dicit itaque primo, quod impromptu est intelligere de spiritu sancto, cur visibiliter missus dicatur. facta est enim aliqua visibilis species creaturae, vtpote columba, vel linguae igneae, vel flatus, ac insufflatio Christi, cuius quidem creaturae appa ritio uisibilis, & expressa ostenditur apparitio spiritus sancti, non quod apparuit spiritus sancti substantia, sed vt per creaturam visibilem apparenter conuerteremur ad occultam personam eiusdem spiritus sancti, vnde missio illa visibilis fit in signum, & in testimonium interioris, & inuisibilis missionis.
Postmodum ibi: Sed prius. inquirit Magister, quare spiritus sanctus non dicitur minoratus per apparitionem huiusmodi, sicut filius dicitur minor factus propter hominis formam, in qua apparuit. Et circa hoc tria facit.
Ostendit enim primo, quare filius dicitur minor propter hoc, quod apparuit in homine. spiritus autem sanctus non minor dicitur ratione columbae, in qua legitur apparuisse, & dicit, quod huius ratio est, quia filius sic misssus est in homine, vt vere factus fuerit homo. assumpsit enim hominem in vnitate personae, propter quod verificatur de eo, quidquid enunciatur de homi ne, vnde cum homo minor sit patre, necesse est, quod filius inquantum hominem assumpsit, dicatur minor eodem patre. spiritus autemsanctus sic apparuit in columba, vt non fuerit factus columba, nec eam assumpserit in vnitate personae, propter quod minor non dicitur ratione columbae, aut flatus, aut ignis, aut alterius creaturae, in qua quidem apparuit, sed illam non beatificauit, coniungendo illam sibi in vnitate personae.
Secundo ibi: Notandum autem. addit Magister ad ea, quae dicta sunt de filio, dicens, quod non solum secundum formam, in qua apparuit homo factus dicitur minor patre, immo etiam se ipso, & spiritu sancto. & patet hoc ex dictis Augustini, qui dicit, quod licet Christus secundum formam Dei aequalis sit patri, propter formam tamen serui minor est tota Trinitate; vnde errant, qui verbum illud, Pater maior me est, volunt referre ad filij substantiam sempiternam in qua patri aequalis est, sunt quidem haec referenda non ad de itatem, sed ad humanitatis assumptionem, secundum quam non solum minor est patre, immo spiritu sancto, & seipso.
Tertio ibi: Hilarius autem. ostendit Magister, quod hanc maioritatem intelligit Hilarius secundum naturam diuinam, dicens, quod pater maior est filio, secundum auctoritatem generationis, non tamen minor est filius, quia gignitur in eisdem donis, & quidquid est in patre, sibi communicatur; vnde est in eo auctoritas, & maioritas originis, sed non perfectionis. haec est sententia.
On this page