Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE INVJSJBJLJ MJSSJONE Spiritus sancti. DISTJNCTIO XVJJ.

IAM nunc accedamus. Postquam magister determinauit de spiritus sancti visibili millione, in hac parte determinat de inuisibili missione ipsius, quia mittitur in dono charitatis. Idcirco primo ostendit qualiter detur spiritus, & mittatur per cha ritatem. secundo vero inquirit, qualiter magis debet secundum augmentum charitatis. tertio vero mouet dubium contra determinata, secun dum facit ibi: Hic quaeritur si causalitas. tertium ibi: Supra dictum est, quod spiritus sanctus. Circa primum tria facit. Primo enim ex hoc declarat intentum, qualiter spiritus sanctus visibiliter mittatur, & detur sibi, secunda ibi: Ne autem rem tantam. tertia ibi: Tunc enim nobis mitti, vel dari dicitur.

Dicit itaque primo, quod nunc agendum est de missione inuisibili, qua spiritus sanctus mittitur in corda fidelium per quam missionem vera persona spiritus sancti datur; ad euidentiam autem qualiter possit hoc fieri, praemittendum est vnum, quod est valde necessarium, videli cet quod spiritus sanctus, qui est amor patris, & filij ipse est amor ille, quo nos ipsi diligamus Deum & proximum; vnde tunc spiritus sanctus mitti, vel dari nobis dicitur, cum facit nos diligere Deum. amor enim, & charitas non sunt aliud, quam ipse spiritus sanctus.

Postmodum ibi: Ne autem in re tanta. Magister probat illud praemissum, & circa hoc tria facit. primo enim ostendit multiplici auctoritate, quod charitas, & dilectio, qua diligimus proximum sit vere Deus, & est prima auctoritas Augustini 8. de Trinit. dicentis, & qui diligit proxi mum, consequens est, vt ipsam dilectionem diligat Deus autem dilectio est; secunda est eiusdem eodem libro, dicentis quod Deus dilectio est, vt quid ergo vnus, & trinus in coelorum sublimia quaerentes eum, qui apud nos est. quo enim, nisi Deo plenus est, qui plenus, dilectio est. Tertia quoque eiusdem Augustini in eodem lib. & eodem cap. dicens supernam dilectionem, qua diligimus non solum inuicem ex Deo, sed etiam Deum esse. Quarta vero auctoritas est eiusdem, & eodem cap. qui ait, quod Deus dilectio est, & loquitur de dilectione, qua diligimus proximum.

Secundo ibi: Cum autem fraterna. Magister ostē- dit, quod ille Deus, qui est dilectio, & charitas, sicut probatum est, non sit pater, aut filius, sed tantum spiritus sanctus, & adducit duas auctoritates. Prima siquidem Aug. qui dicit, quod illa dilectio, quae Deus est, est Deus ex Deo. Secun da etiam eiusdem dicentis, quod spiritus sanctus est illa dilectio, quae facit nos in Deo manere, & ipsemet in nobis, & concludit August. de spiritu sancto, quod ipse sit Deus dilectio.

Tertio ibi: Sed ne forte Remouet solutionem, quae daretur. forsitan enim diceret, quod ista sunt dicta per causae expressionem, vt intelligeretur, quod Deus charitas, quia charitatem in no bis causat, hanc autem solutionem refellit dicens, quod de omnibus rationibus, quae dicuntur de Deo per causae expressionem, potest dici, quod Deus est tale, quod nostrum, vnde Deus est patientia nostra, quia patientiam causat, & spes nostra, quia spem causat in nobis, numquam autem scriptum legitur, quod Deus sit charitas nostra, legitur tamen de ipsa patientia in Psal. Tu es patientia mea, & refugium meum. & mul ta similia. non ergo Deus charitas, sicut patientia, quia charitatem tantummodo causet, immo videtur charitas ipsa, qua Deum, & proximum diligimus.

Postmodum ibi: Tunc enim. Magister ex nomine proprio declarat intentum, dicens, quod optime ex his patet, quando inuisibiliter mittitur spiri tus sanctus. tunc enim nobis mitti, vel dari dicitur, cum ita in nobis est, vt faciat nos diligere Deum, & proximum, & hoc ostendit duplici au ctoritate. Augustin. vt patet in littera, haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum