Text List

Praeambulum

Praeambulum

HIC DE AEQVALJTATE TRJVM Personarum. DISTINCTIO XIX.

Expositio textus.

NVNC postquam coaeternitatem. & c. Postquam Magister determinauit de diuinis perso nis, de Patre scilicet, & Filio, & Spiritu sancto sigillatim, & singulariter, in hac parte determinat de eis, quantum ad proprietates communes, quae sunt aequalitas in magnitudine, potentia, & duratione. & circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit personas diuinas esse aequales per omnia.

Secundo vero inquirit, an huiusmodi aequalitas patiatur, quod dictiones exclusiuae in diuinis adhibeantur. secunda ibi distinct. 21. Hic oritur quaestio. Circa primum duo facit.

Primo namque ostendit, personas esse aequales in duratione, & magnitudine.

Secundo vero in potentia. secunda ibi dist. 20. Nunc ostendere restat. Circa primum duo facit.

Primo namque ostendit, quod personae sunt aequales in duratione, & magnitudine, ratione sumpta ex omnibus attributis.

Secundo vero idem ostendit in speciali ex ratione vnitatis, tamquam ex speciali attributo. secunda ibi, iuxta finem distinctionis: Sciendum igitur. Adhuc circa primum facit duo.

Primo namque probat personarum omnimo dam aequalitatem.

Secundo vero ex hoc ab eis excludit omnem rationem partis, & omnem totalitatem. secunda ibi: Sed iam nunc ad propositum redeamus. Adhuc circa primum duo facit.

Primo namque probat personarum aequalita tem, vt dictum est.

Secundo vero ex hoc infert, quomodo vna persona est in alia immansiue, & per circumsessionem. secunda ibi: Et inde est, quod Paur. Adhuc circa primum tria facit.

Primo enim in generali proponit, quod tres personae aequales sunt in duratione, & magnitu dine, dicens, quod postquam declaratum est supra, quomodo coaeternae sunt tres personae, sic declarandum restat, quomodo sint coaequales, quia vtrumque fides catholica confitetur; sunt autem aequales in hoc, quod vna aliquam non prae cedit aeternitate, nec excedit magnitudine, nec superat potestate, quia vna prorsus est vna aeternitas, vna immensitas, vna potestas.

Secundo ibi: Cumque enumerentur. Magister remouet dubium, dicens, quod licet ista quasi dubia enumerata sint, nihilominus in Deo sunt vnum, & idem, nam magnitudo idem est, quod virtus, & quod essentia, & quod potentia, & quod aeternitas, & voluntas, & sic de ceteris perfectionibus, quae Deitati attribuuntur.

Tertio ibi: Quod autem aeternitate. probat inspeciali, quomodo sint aequales magnitudine dicens, quod ex praedictis satis apparet, quomon do sunt in aeternitate aequales, & ideo declarandum est, quod sint aequales in magnitudine; hoc autem apparet, sed consideret, quod essentia diuina non est maior in Patre, quam in Filio, nec in duobus simul sumptis, quam sit in vna sola persona. tota enim essentia est in qualibet, ita vt sit perfectus Deus Pater, & Filius Deus perfectus, & similiter Spiritus sanctus.

Postmodum ibi: Et idem est. Infert ex his, quae dicta sunt, quod vna immansiue, & per circumsessionem, hoc est per circularem sessionem, seu sesionem, & mutuam mansionem, dicens, quod quia tota essentia, quae est in Patre, est in Filio, & econuerso Saluator dixit Ioan. 18. quod ipse erat in Patre, & Pater in eo. & ad declarandum inducit quattuor auctorita tes.

Primam quidem Augustini de fide ad Petrum, qui dicit, quod propter vnitatem naturae totus Pater est in Filio, & econuerso.

Secundam vero Hilarij 3. de Trin. dicentis, quod Patrem in Filio, & Filium in Patre esse facit ple nitudo Deitatis in vtroque. quod enim in Patre est, hoc & in Filio est.

Tertiam quoque eiusdem Hilarij 7. de Trin. qui dicit, quod non per vnitiuam capaciores sint naturam, sed per naturae vnitiuam similitudinem, sed tamen res non differt, dum naturam Dei non regenerat, natiuitas tamen non aliud e Deo, quam Deus nascitur, dum omnia ista faluantur in diuinis, sequitur, quod Pater sit in Filio, & Filius in Patre.

Quartam deinde inducit Ambrosij super secundam epistolam ad Corinth. qui dicit, quod per hoc intelligitur Pater in Filio, & Filius in Patre, quia vna est substantia eprum. Haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum