Praeambulum
Praeambulum
SED iam nunc ad propositum redeamus, &c. Postquam Magister probauit, in diuinis esse aequalitatem, in hac parte ostendit, quod diuina aequalitas excludit omnem totalitatem, & rationem partis. & circa hoc duo facit.
Primo enim excludit rationem totius integralis, & secundo rationem totius vniuersalis secunda ibi: Hic adijciendum est. Dicit itaque primo, quod ad propositum redeundo, tenendum est, quod personae diuinae aequales sunt magnitudine, & ex hoc excluditur ratio partis integralis, quia personae non sunt partes Dei, vel diuinae essentiae, sed quaelibet est plenus Deus. & essentia tota, & hoc probat Magister auctoritate Augustini contra Maximum lib. 3. & patet auctoritas in littera.
Postmodum ibi: Hic adijciendum est. Dicit itaque primo, quod ad propositum remonet Magister a diuinis rationem totius vniuersalis. & primo facit hoc. secundo obiicit contra se ex dictis Da masceni. secunda ibi: His autem videtur. Circa primum facit quatuor.
Primo namque ostendit, quod essentia diuina non praedicatur de tribus personis, sicut genus de speciebus, dicens, quod tanta est aequalitas personarum, quod excluditur omnis ratio generis a diuinis, quod probatur ex hoc, quod genus praedicatur in plurali de suis speciebus, cum dicitur, quod homo, & equus sunt duo animalia, non potest autem sic dici de tribus personis, quod sint tres dij, aut tres essentiae. non ergo habet se Deus, vel diuina essentia, sicut genus.
Primo quidem, quia species plurificatur in indiuiduis, vt dicatur, quod Abraham, Isaac, & Jacob, sunt tres homines.
Secundo vero, quod indiuidua non praedicantur de specie adiecta vnitate, dicendo videlicet, quod vnus homo sit tria indiuidua, sicut dicitur, quod vna essentia est tres personae. Addit autem, quod nec essentia potest esse genus propter hoc, quod tres personae non possunt esse species. vna enim essentia species non habet.
Tertio ibi: Notandum etiam. Probat Magister, quod nec praedicatur in habitudine causae materialis esse de personis, & hoc facit, quia genus videtur habere rationem materiae. dicit ergo, quod tres personae non ita dicuntur vna essentia, sicut ex eodem auro tres annuli, aut ex eodem aere tres statuae esse dicuntur. plus enim est de auro in duobus annulis, quam in vno, & in tribus, quam in duobus: in illa autem essentia Trinitatis, nullo modo sic est, cum quaelibet persona possideat plenitudinem Deitatis.
Quarto ibi: His quoque addendum. Ostendit Magister, quod nec essentia praedicatur secundum rationem similitudinis. dicens, quod non similiter dicuntur tres personae vnius essentiae, & tres homines vnius complexionis, vel vnius animalis sexus, quoniam ita causalitas est inaequalitas, & diuersitas naturarum, quod non est in diuinis personis.
Postmodum ibi: His autem videntur. Arguit contra se Magister ex dictis Damasce. & circa hoc tria facit.
Primo namque inducit duas auctoritates Da masceni, in quarum prima dicitur, quod diuina substantia est vniuersale; hipostases vero, siue personae sunt particularia.
In secunda vero dicitur, quod Deus est species, sicut homo, & quod pater, & filius, & spiritus sanctus sunt indiuidua, sicut Petrus, & Paulus.
Secundo ibi: Haec autem, quae hic dicuntur. Soluit Magister, & exponit dictum Damasceni, quantum ad hoc, quod dixit, diuinam substantiam esse vniuersale, vel speciem; personas vero particularia, vel indiuidua. & ait Magister, quod licet verba Damasceni superficietenus videantur aliena a fide, pium tamen intellectorem efflagitant. non enim intellexit, quod diuina essentia sit proprie vniuersale, vel species, sed quod habea: quandam similitudinem, inquantum de pluribus distinctis realiter praedicatur; quaelibet vero persona est similis particulari, vel indiuiduo, quia praedicatur de vno solo.
Tertio ibi: "Quod autem Ioannes". Magister exponit dictum Damasceni, quoad hoc, qu od dixit personas numero differre, dicens, quod differre numero potest intelligi duobus modis, vno quidem realitate numerali tantum, quod nulla rea litas indiuisa est in eis. sicut differunt Sortes, & Plato, & hoc modo personae non differunt in diuinis.
On this page