Praeambulum
Praeambulum
TERTJA PARS. Quod vna persona non est maior alia, nec tres simul quam vna, & hoc ratione ostendit catholica.
SCIENDVM igitur est, &c. Postquam Magister probauit aequa litatem personarum ex vnitate essentiae, & omnium attributalium perfectionum. In hac parte probat hic ex vnico spe ciali attributo, quod est vnitas, & vnum. Et circa hoc tria facit.
Primo enim resumit conclusionem, videns tantum esse aequalitatem, vt non solum pater non sit maior, quam filius, sed nec pater, & filius simul sumpti sint maius aliquid, quam spiritus sanctus, aut tota Trinitas, quam singula quaeque.
Secundo ibi: Quod ibi magnum dicitur. Inducit rationem, dicens, quod non est aliud esse magnum, quam esse verum. vnde aliquid verius est, magis est, sed tres personae sic se habent ad esentiam, quod aeque vere est esse in vna, sicut in altera, nec habet plus veritatis vna persona, quam altera. ergo personae sunt aeque ma gnae, & per consequens coaequales.
Tertio ibi: Praeterea cum Deus. Infert Magister quandam conclusionem dicens, quod ex hoc est, quod confitemur Deum trinum, & tamen non triplicem, quia triplicitas importare vi detur quandam totalitatem ex partibus constitututam, & excedentem quamlibet partem, sicut vide- mus in rebus creatis; Trinitas vero refertur ad solum numerum, & ad discretionem naturalem. vnde in diuinis est Trinitas, quia trinarius distin ctorum, non tamen tripliciter, quia non est ibi tri narius magnorum, aut quantorum, quia aeque ma gnus est solus filius, sicut Trinitas tota, vnde proprie dicitur Deus trinus, & nullo modo con cedendum est, quod sit triplex. haec est sententia.
On this page