Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVID SJGNJFJCETVR, CVM DICITVR pluraliter, tres personae, vel duae personae.

DISTINCTIO XXV.

Expositio textus.

PRAETEREA considerandum est, &c. Postquam Magister determinauit de nomine Personae, & nomine trinitatis, & vnitatis, & de ceteris numeralibus terminis, in hac parte redit ad tractandum de nomine Personae.

Et circa hoc quatuor facit. Primo enim mouet duas quaestiones.

Secundo eas prosequitur iuxta aliorum opin.

Tertio iuxta opinionem propriam.

Quarto summatim colligit, & perstringit quae dicta sunt in hac descriptione. secunda ibi: "Quibusdam videtur". tertia ibi: "Sciendum est ergo." quarta ibi: "Ex praedictis colligitur". Circa primum duo facit. Primo namque proponit dubitationem, dicens, quod dubium est, quae sit intelligentia di cti, cum proferimus pluraliter tres, vel duas personas, & cum dicimus, quod alia est Persona patris, alia filijs. si enim persona supponit pro essentia, videremur plures essentias consiteri, & ita plures Deos. Si vero pro essentianon suppouat, sequitur, quod dicendo sugula- riter pater est, vel filius est persona, & dicendo pluraliter tres personas pro eodem non suppo nit, cum constet, quod in significari significet essentiam iuxta sententiam, ad quam Magister inducit auctoritatem eiusdem August. ex 7. de Trin. quae patent in littera. Secunda ibi: Aliter etiam. Inducit rationem ad dubitationem praedictam. illud enim significat persona, cum dicimus tres personas, quod proprie respondetur ad interrogationem factam per quid, quia secundum Augustinum ea necessitate dicimus tres personas, vt respondeamus quaerentibus, quid tres. vel quid tria, sed manifestum est quod ad quaestionem factam per quid non potest recte responderi, nisi essentia. non enim inuenitur quid illi tres, nisi essentia. ergo cum dicimus tres personas, nomen personae, quod sunt tres id habentes commune, quod est esse personam, quia quilibet est persona, & diuina essentia. Secundo ibi; Sed quomodo. Ponit responsionem eorum ad quaestionem secundam, qua quaeritur quid significat persona, cum dicitur alia est perso na patris, & alia filij, & dicit quod istti nolunt, quod alietas referatur ad per sonam, sed ad patrem, & filium, vt sit sensus, quod alius est pater, & alius filius cum hoc habentes commune, quod est esse personam. Tertio ibi: Sed quid respondebunt. Magister reprobat istorum opinionem dicens, quod Augustinus de fide ad Petrum refert alietatem ad personam, cum ait quod pater est alius personaliter, & alius in persona a filio, & spiritu sancto, quod in esse personam omnino non conueniunt, & ita persona pro essentia om nino non tenetur.

Postmodum ibi: Sciendum est ergo. Respondet Magister secundum propriam opinionem; & circa hoc duo facit. Primo namque respondet ad quaestione propriam, scilicet quid persona significet, cum pluraliter perferimus tres perso nas, secundo quid significet, cum sibi addimus relatiuum diuersitatis, dicendo alia est persona patris, alia filij.

Secundo ibi: Nunc incipiamus. Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit, quod nomen personae signisicat, dum accipitur in plurali, dicit, quod non essentiam, seu naturam diuinam, sed hipostasim, vel subsistentiam, vt sit sensus tres perso nae, quod sunt tres subsistentiae, & tres entes.

Secundo ibi: Est hic sensus. Confirmatur quod dictum est auctoritate Augustini, dicens, quod intentio Augustini currit ad hoc, quod cum dicitur pater persona hoc est essentia, & ex hoc inferimus tres personas, sensus inquam est, quod il la trina personalitas ad trinam subsistentiam, seu trinam entitatem referatur, non ad ipsam essentiam

Tertio ibi: "Ad hoc autem, quod illi dicunt." Respondet Magister ad rationem, quae superius inducebatur, dicens, quod non est verum cum quid tres, quod ly quid quaerat ibi de essentia, immo quaerit de re personaliter sumpta, siue de subsistentia, & ideo respondetur, quod sunt tres res, & tres entes, & illa res, quae sic triplicatur explicatur per personam, nec debet moueri quis, quod trinitatem dicimus esse tres res. in- telligimus enim, quod tres res personaliter, sed essentialiter vna quaedam res summa Postmodum ibi: Nunc inspiciamus. Respondet Magister ad quaestionem secundam. Et circa hoc tria facit.

Primo namque dicit, quod cum dicimus alia est persona patris, alia filij, persona supponit pro subsistentia, vt sit sensus, quod alia est subsistentia patris, alia filij.

Secundo ibi: Denique quaeritur. Dicit quod si dicatur alius est pater in persona, alius filius, eadem intelligentia potest esse, vel possumus dicere, quod ibi sumitur persona pro proprietate, vt sit sensus quod pater in persona, vel personaliter, hoc est in sua proprietate est alius, quam filius, & filius de proprietate est alius, quam pater.

Tertio ibi: Hoc etiam modo. Dicit quod cum dicitur alia est persona patris, alia filij, posset etiam persona supponere pro proprietate, vt esset sensus, quod alia est proprietas, qua pater est pater. Postinodum ibi: Ex praedictis colligitur. Magister summatim quoddam colligit ex praedictis. dicit enim, quod persona tripliciter accipitur in diuinis, vno modo pro essentia, vt si dicatur pater est persona, alio modo pro subsistentia, vt cum dicimus tres personas, & tertio modo pro proprietate, vt si dicatur, quod pater est alius a filio in persona, & ad istos tres intellectus inducit auctoritates sanctorum, quae patent in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum