Praeambulum
Praeambulum
NVNC de proprietatibus, &c. Postquam Magister determinauit de nominibus personalibus, & communibus, cuiusmodi sunt Trinitas, & Persona, hic determinat de nominibus personalibus propriis, & appropriatis. vnde agit de proprietatibus personarum. Et cir ca hoc duo facit.
Secundo vero eas comparat ad essentiam, & personas, inquirendo, vtrum proprietates sint ipsae personae, & diuina essentia. secunda infra di stinct. 33. Post praedicta. Circa primum duo facit.
Secundo vero de similitudine, & aequalitate, quae competunt omnibus personis. sccunda infra dist. 31. Praeterea considerandum. Adnuc circa primum duo facit.
Secundo vero interserit de nominibus relatiuis, quae de Deo dicuntur ex tempore. secunda infra dist. 30. Sunt enim quaedam. Circa primum facit tria.
Primo enim agit de tribus proprietatibus constitutis personarum, quae sunt paternitas, filiatio, & passiua spiratio.
Secundo vero agit de proprietate, quam importat ingenitus, vel innascibilitas, quae quidem est patris notio, non constitutiua proprietas.
Tertio vero agit de hoc nomine, Principium, quod significat spirationem actiuam. secunda infra dist. 28. Praeterea considerari. tertia dist. 29. Est praeterea aliud nomen. Adhuc circa primum duo facit.
Primo enim agit de proprietatibus tribus con stitutiuis personarum, quae exprimuntur nomine patris, & filij, & spiritus sancti.
Secundo vero inquirit, vtrum eaedem proprietates exprimantur nomine genitoris, & geniti, imaginis, & verbi. secunda infra distinct. 27. Hic quaeri potest. Circa primum duo facit.
Secundo vero exequitur de proprietatibus personarum, & earum nominibus relatiuis. secunda ibi: Iam de proprietatibus. Dicit itaque pri mo, quod nunc agendum est de proprietatibus, sed praemittendum est de nomine Hypostasis, quod in eo latet venenum, prout dicit Hieroymus, hoc autem intelligendum est pro tempore primitiuo, & quo nondum distinguebatur inter ens solitarium, & per se, & inter substantiam sin gularem. tunc enim hypostasis significabat perseitatem tertij modi, & videbatur importare substantiam singularem, & ita catholici concedentes tres hyposaases in diuinis deducebantur ab haereticis ad concedendum tres essentias singulares, quod est omnino erroneum, & ita in illo tempore sub nomine Hypostasis latebat venenum, nunc autem considerata distinctionehuiusmodi rationum, nomen Hypostasis obtinuit significatum proprium. vnde vsus eius absque periculo assumitur in diuinis.
Postmodum ibi: Iam de prnprietatibus. Exequitur Magister inquisitionem personalium proprietatum. Et circa hoc duo facit.
Primo enim proprietates huiusmodi enumerat, dicens, quod August. de fide ad Petrum ait, quod aliud est genuisse, aliud natum esse, ex quo colligitur, quod alia est proprietas, seu notio, generatio, & alia natiuitas, & alia processio, quae consueuerunt aliis nominibus appellati, pa ternitas, filiatio, & spiratio.
Secundo ibi: Quocirca. Ostendit, huiusmodi proprietates non esse Deo accidentales, sicut est de proprietatibus creaturarum, & ait, quod hu iusmodi proprietates non dicuntur secundum substantiam, sed secundum relationem, nec tamen secundum accidens, quia nihil accidit Deocum totum immutabile, & inamissibile sit, quod est in eo, ex quo patet, quod fallit regula, quaconsuetum est inferri de aliquo, quod dicatur secundum accidens, ex hoc, quod secundum substantiam non dicitur: fallit inquam, quia in Deo proprietates personales non dicuntur secundum substantiam, & tamen non est verum, quod secundum accidens dicantur, sed secundum relationem, quae quidem non est accidentalis in Deo
Postmodum ibi: Hic quaeritur. Magister mouet dubitationes circa praedicta. Et primo quidem de nomine filij, seu nati: secundo de nomine doni, & spiritus sancti. secunda ibi: Ita etiam de spiritu. Adhuc circa primum duo facit.
Primo namque mouet dubitationem de hoc, quod dictum est, proprium esse nato Deo, quod est Dei filius, vel genitus ex Deo. non enim videtur hoc proprium, nato Deo, cum homines filij Dei dicantur, vt saepe legimus in scripturis, & ponit responsionem ad hoc, dicens, quod magna distantia est inter filiationem istam, & illam vna enim est naturalis, & propria, secundum quam persona diuina dicitur filius Dei; alia vero est adoptiua, non naturalis, sed gratuita, secundum quam creatura, vtpote homo dicitur filius Dei.
Secundo ibi: Homo vero. Ponit solutionem se cundam, dicens, quod aliter homo Dei filius est, & aliter Deus natus filius appellatur, quomodo homo est filius totius Trinitatis, sed filius solius patris.
Postmodum ibi: Ita etiam de spiritu. Mouet dubitationem circa proprietatem spirationis, & facit tria.
Primo namque assumit, quod nomen Spiritus dicitur relatiue, quamuis ipsa relatio non appareat in nomine Spiritus, sed in nomine Doni, & ostendit, quod de Patre, & Filio praedicatur nomen Spiritus, & nomen sancti diuisim; & tunc spiritus significat substantiam; cum vero coniunctim Spiritussanctus praedicatur de tertia persona significat relationem.
Secundo ibi: Hic quaeri potest. Mouet circa hoc dubitationem, dicens, quod quaeri potest, Vtrum Pater, & Filius, vel etiam Trinitas tota possit dici coninctim, Spiritus sanctus praedicatur de tertia persona, & respondet quod sic; sed tamen secundum aliam, & aliam signisicationem, quia cum de Trinitate, vel de Patre, seu Filio, Pater significat essentiam, & non relationem, cum vero de tertia persona significat proprietatem relatiuam.
Tertio ibi: Quidam tamen. Ex hoc reprehendit aliquorum errorem, qui putauerunt, nomen, Donum, vel Spiritus relatiue non dici, ex hoc, quod non apparent secundum conuertentiam; & mutuam correspondentiam se habere. non enim dicitur Doni, vel Spiritus amborum. elidit orgo istum errorem, dicens, quod in multis rela tiuis hoc contingit, vt non inueniatur vocabulum, quod sibi vicissim correllatiue respondeat; potest tamen vocabulum confringi praeter vsum communem, vt dicamus, quod pater, & filius sunt donator doni, & spirator spiritus, & secun dum hoc dicetur spiratus spiratoris, & spirator spiritus; & tamen similiter doni donator, & donatoris donum. haec est sententia.
On this page