Praeambulum
Praeambulum
QVOD NON TANTVM TRES PRAEDJCTAE proprietates sunt in personis, sed etiam alia, quae alijs significantur nominibus, vt ingenit.
PRAETEREA considerari oportet, & c. Postquam Magister determinauit de tribus proprietatibus personalibus cō stitutiuis personarum, quae prout visum est in multis vocabulis exprimuntur; hic agit de quadam proprietate natiua personae patris, quae dicitur innascibi litas. Et circa hoc duo facit.
Secundo vero de sapientia nata, vel genita, quae conuenit filio. secunda ibi: Sciendum quoque est. Circa primum duo facit.
Secundo vero ex determinatis eliminat versutiam Arrianam. secunda ibi: Illud autem taceri non oportet.
Circa primum tria facit. Primo enim determinat de proprietate, seu notione, quam designat ingenitus, dicens, quod alia notione dicitur pater ingenitus, & alia pater, vel genitor: tum quia dato, quod non genuisset filium, nil prohiberet ipsum dici ingenitum, & etiam e conuerso, non ex hoc, quod genuit est ingenitus. multi enim homines non generant, qui geniti sunt: tum quia inquantum genitor dicitur ad filium, inquantum autem ingenitus non dicitur ad ipsum, immo nec ad aliquid, sed ordo ad alterum, priorem se negatur. vnde genitus non significat, quid sit pater, sed quid non sit. Addit autem Magister, quod nihilominus dicitur relatiue, sicut & genitus, quia affirmatio, & negatio pertinent ad idem genus.
Secundo ibi: Ideo solet. Magister agit de non genito, dicens, quod consuetum est dubitari, an sicut pater dicitur ingenitus, ita solus dici possit non genitus, vel non filius. & respondet Magister, de aliquibus hoc videtur, scilicet, quod spiritus sanctus, sicut non est ingenitus, ita dici non filius, vel non genitus, quamuis credi debeat, quod nec est filius, nec genitus. Aliis tamen videtur, & me lius, quod spiritus licet non possit dici ingenitus, posset tamen congrue dici non genitus, vel non filius.
Tertio ibi: Si autem vis scire. inquirit Magister nomen proprietatis illius, secundum quam dicitur pater ingenitus, & respondet, quod Aug. & Hilar. vocant eam innascibilitatem.
Postmodum ibi: Illud autem taceri. Respondet Magister cuidam versutiae Arrianae, & facit duo. Pri mo enim respondet argumento Arrianorum, qui videbantur patrem, & filium alterius substantiae ostendere, pro eo, quod ille ingenitus, & iste genitus dicatur, & respondet secundum Ambros. quod nomem ingeniti numquam legitur in scripturis. Secundo ibi: Praeterea quaeri solet. Respondet secundum veritatem, dicens, quod iicut esse patrem, & esse filium non inducit diuersitatem essentiae, sed aliam, & aliam no tionem, sic esse genitum, & esse ingenitum. vnde cum ar guebant Arriani, quod diuersum est esse genitum, vel esse ingenitum. haec diuersitas debet intelligi relatiua, & non substantialis, & haec est respõ. Aug.
Postmodum ibi: Sciendum quoque est. Agit Magister de hoc nomine, sapientia nata, vel genita, quae soli filio congruit. & facit duo. Primo enim dicit, quod sapientia genita eandem notionem importat, quam verbum, & imago, & debet sic exponi, sapientia genita, quod filius est hypostasis genita, quae vere est sapientia, non quod ipsa sapientia ge neretur, sicut nec essentia, quemadmodum alias dictum fuit, ex quo patet, quod verbum in diuinis non emanat, vt intellectio actualis, quia tunc gene raretur sapientia, & intellectio ipsa. Secundo ibi: il lud etiā. pro eo, quod locutus fuerat de imagine, ostendit Magister, quod non sumitur relatiue pro notione verbi, immo aliquando signisicat substantiam, vt cum dicitur, homo factus ad imaginem Dei. haec est sententia.
On this page