Praeambulum
Praeambulum
EST praeterea, &c. Postquam Magister determinauit de tribus proprietatibus, paternitate, filiatione, & spiratione, & de quarta, scilicet de innascibilitate, hic agit de quinta, scilicet de principio, quod exprimit communem spirationem actiuam. Et circa hoc duo facit.
Secundo vero exequitur de eis ibi: At pater ab aeterno. Dicitur itaque primo, quod principium multiplicem notat relationem. Dicitur pater principium ad filium, & ad spiritum sanctum; filius vero ad spiritum dicitur principiũ: spiritus autem sanctus ad creaturas, ad quas pater, & filius sunt principium, & ita pater est principium sine principio, filius principium de principio, & spiritus sanctus principium de vtroque.
Postmodum ibi: At pater. exequitur Magister de modis istis, quibus accipitur principium, & circa hoc tria facit. Primo namque agit de prin cipio, prout dicitur de tota Trinitare in ordine ad creaturas, dicens, quod pater ab eternoest principium filij, & vterque spiritus sancti: nõau tem spiritus sanctus respectu creaturarum est ab aeterno principium, sed ex tempore coepit ese, cum creaturae profluxerunt ab eo, nec ipse, & pater, & filius sunt principia tria creaturz, sedvnum vniuersorum principium, quod in se manens immutabile omnia operatur, & secundum istam rationem principij tres personae dicuntur vus creator. Secundo ibi: Deinde in eodem. Agit de prin cipio secundum alios duos modos accipiendi, & dicit, quod pater ab aeterno dicitur principium filij, nec est alia notio principij, quam generatio, vel paternitas, secundum quam & paterdicitur actor filij secundum Hilar. Similiter pater, & filius sunt principium spiritus sanctiab aeterno, nec notat hoc principium aliud, quam spi ritum sanctum procedere ab vtroque. Tertio ibi: Vnum autem principium. Magister inquirit denotione, secundum quam pater, & filius sunt spiritus sancti principium, & dicit, quod ista est eadi in patre, & filio, nec est paternitas, aut filiatio, sed notio innomina ta, quae posset appellari spiratio. vnde illam circumloquitur nomen priuci pij, cum dicimus, quod pater, & filius sunt priucipium spiritus sancti, haec est sententia.
On this page