Text List

Praeambulum

Praeambulum

DE HJS QVAE TEMPORALJTER DE DEO dicuntur, & relatiue secundum accidens, quod non Deo, sed creaturis accidit.

DISTJNCTIO XXX.

Expositio textus.

SVNT quidam, & c. Postquam Magister determinauit de no minibus relatiuis exprimentibus notiones, & personarum proprietates, & 3. dist. immediate praecedenti mentionem fecit de principio, quod relationem importat dictam ex tempore de Deo in ordine ad creaturas, hic huius gratia tractat de relationibus, quae dicuntur de Deo ex tempore. Et circa hoc duo facit.

Primo namque ostendit, quod aliqua dicuntur de Deo ex tempore.

Secundo vero ex hoc soluit quaestionem quandam de spiritu sancto, quam supra dist. 18. reliquerat insolutam. Secunda ibi: Hic potest solui. Adhuc circa primum duo facit.

Primo namque ostendit, quod multa relatiue de Deo dicuntur ex tempore.

Secundo vero ostendit, quod illa nec accidens, nec mutationem ponunt in Deo. Secunda ibi: Quomodo ergo obtinebimus. Adhuc circa primum duo facit.

Primo enim ostendit, quod aliqua dicuntur de Deo ex tempore relatiue, & ait, quod Deus dicitur creator, & Dominus ex tempore. non enim semper fuit Dominus, quia non sempiterne habuit seruum, qui sibi famularetur, nec sem per creator extitit, sed ex quo coepit esse creatura. Secundo ibi: Sed hic aliquis dicet. Mouet cir ca hoc dubium dicens, quod non videtur Domi nus dici ex tempore, cum sit Dominus eius rei, quae non incoepit in tempore, videlicet ipsius tenporis, & respondet, quod licet tempus non inceperit in tempore, nihilominus Deus coepit esse Do. ni nus temporis, cum tempus esse coeperit, nec fuerit ab aeterno.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum