Praeambulum
Praeambulum
SECVNDA PARS. Oppositio, quod non ex tempore sit Dominus, quia Dominus temporis, quod non est ex tempore.
QVOMODO ergo obtinemus, & c. Post quam Magister ostendit multa relatiue dici de Deo ex tempore, hic ostendit, quod talia non ponunt accidens circa ipsum. Et facit tria.
Primo namque ponit quandam distinctionem relatiuorum, dicens, quod quaedam sunt, quae non adueniunt de nouo sine aliqua rerum muta tione, sicut amicus esse nunc incipit, & fit in eo aliqua mutatio voluntatis, quaedam vero adueniunt sine vlla mutatione, sicut patet, quod nummus accipit diuersum precium absque sui mutatione.
Secundo ibi: Si ergo nummus. Distinctionem istam applicat ad propositum, dicens, quod multo fortius Deus, quam nummus sine vlla sui mu tatione incipit, & desinit esse relatiue dici ad creaturam, mutatione tamen facta in creatura, propter quod talis denominatio accidentalitatem suam non ponit in Deo, sed in creatura.
Primum quidem, quod Deus incipit esse noster refugium, non quia ipse refugiat ad nos, sed quia nos confugimus ad eum, Secundum vero, quod Deus pater noster esse incipit, cum gratiam infundit, & ita nos mutauit in melius, ipse vero in nullo commutatur. Concludit ergo Magister, quod nomina, quae dicuntur de Deo ex tempore ponunt appellationem nouam in Deo; relationem vero niouam in creatura, & nullam in creatore.
Et vltimo ibi: Hoc potest solui. Ex dictis in praesenti distinctione soluit Magister quaestionem quandam suprapositam distinctione 18. scilicet an spiritus sanctus, inquantum donatus, vel datus ex tempore referatur ad seipsum dantem, quoniam ipse simul cum patre, & filio dat scipsum, & respondet Magister, quod hic nulla est relatio, sed tantum appellatio, nam in illo, cui datur spiritus fit mutatio, & relatio, in spiritu vero appellatio sola. haec est sententia.
On this page