Praeambulum
Praeambulum
QVOMODO DJCATVR FJLJVS AEQVALJS Patri, an secundum substantiam, an secundum > relationem, ita & similis.
PRAETEREA considerari oportet, & c. Postquam Magister determinauit de nominibus propriis personarum, hic agit de nominibus communibus, quae personis appropriantur. Et circa hoc duo facit.
Secundo vero pertractat quandam quaestionem, quae ortum habet ex his, quae dicuntur in prae senti materia. secunda ibi in distinctione sequenti. Hic oritur quaestio. Circa primum duo facit.
Secundo agit de appropriatione nominum communium ad personas secundum duos Doctores, scilicet Hilarium, & Augustinum. secun da ibi: Non est praetermittendum. Circa primum duo facit.
Primo namque inquirit, an similitudo, & inae qualitas dicantur in Deo secundum substantiam, vel secundum relationem, & dicit, quod cum nil sit sibi simile, aut aequale, necesse est, quod similitudo, & aequalitas relatio dicatur, & hoc probat duplici auctoritate, & patent in littera.
Secundo ibi: Vnde non indocte. Magister approbat sententiam quorumdam dicens, quod non indocte aliquibus visum fuit, aequalitatem, & similitudinem non ponere aliquid in diuinis, sed potius remouere, vt sic, quod filius est aequalis patri, quod non est eo, nec maior, nec minor, & quod est similis, quia nec diuersus, nec alienus.
Postmodum ibi: Non est praetermittendum. Agit Magister de appropriationibus nominum com munium ad personas, & facit duo.
Primo namque ponit appropriationem Hilar. Secundo vero Augustini. secunda ibi: Illud etiam sciri oportet. Circa primum tria facit.
Primo namque ponit appropriationem Hila rij, & expositionem Augustini, dicens, quod Illustris vir Hilarius proprietates personarum as signans dixit, aeternitaté esse in patre speciem in imagine, & vsum in munere. & exponens Au gust. dicit: Aeternitas videtur notare in patre negationem principij negatiui productiui. vnde idem videtur esse, quod innascibililitas, species vero significant in filio, quod ipse procedit per modum imaginis, & cuiusdam pulchritudi nis, & similitudinis summo, vsus vero notat in spiritu sancto, quod procedit per modum chari tatis, & gaudij, ac delectationis beatitudinis summae.
Secundo ibi: Non enim. Magister expositionem suam ponit, dicens, quod Hilarius videtur intellexisse per aeternitatem proprietatem inge niti; per speciem vero, & imaginem videtur intellexisse coaequationem, secundum quam filius patri dicitur coaequari.
Tertio ibi: Propria ergo. Magister infert quaedam ex praecedentibus, dicens, quod Hilarius non assignauit proprietates personarum, sed po suit ipsa nomina personarum, cum dixit, imaginem, & munus, non quia species, vel vsus sint proprietates personales. vnde concedi debet, quod Hilarius nomina quaedam communia appropriauit personis, non tamen posuit proprietates distinctiuas. quamuis enim per aeternitatem intellexerit notionem ingeniti, cum alia duo, scilicet species, & vsus non sint propriae no tiones.
Secundo vero exponit ibi: Sed plurimos mouet. Dicit itaque primo August. attribuendo patri vnitatem, filio aequalitatem, & spiritui sancto concordiam.
Postmodum ibi: Sed plurimos mouet. Exponit praedicta, & primo quomodo sit vnitas in patreSecundo vero, quomodo sit aequalitas in filio-
Tertio, qualiter vtriusque concordia in spiri tu sancto. se cunda ibi: Nunc videamus. tertia ibi: Quod autem in spiritu. Circa primum duo facit.
Primo enim dicit, quod vnitas significat inpatre, quod est principium, a quo alij, & ipse a nullo, sicut vnitas est principium numerorum, nec habet principium.
Secundo ibi: Hoc dici oportet. gratia huius inquirit, quomodo vnum neutraliter, & vnus masculine dicuntur in diuinis, dicens, quod nonconceditur de tribus personis, vel duabus, quod sint masculine, nisi addatur aliquid alii. pater enim, & filius non sunt vnum per sc, enũcian do vnum, sunt tamen vnus Deus, & vnus sapiens. vnum vero neutraliter praedicatur de tribus, iu xta illud loannis 10. scriptũ: Ego, & pater vnum. sumus. Sic ergo nauigare oportet inter Sabellianam haeresim, & Arrianam, vt concedatur pater, & filius esse vnum, non tamen vnus. Dicit enim Sabellius, quod sunt vnus confundendo personas. Arrius vero, quod nec sunt vnum, separando substantias.
On this page