Praeambulum
Praeambulum
SCIENTIA vero, vel sapientia, &c. Postquam magister enunciauit nomina, quibus vnica Dei sapientia diuersimode appellatur; hic exequitur in speciali de nominibus illis. Et cir ca hoc tria facit.
Secundo vero de nomine praescientiae. Tertio autem de nomine praedestinationis, seu dispositionis. secunda ibi distinct. 38. Nunc ergo ad propositum. tertia ibi distinct. 40. Praedestinatio vero. Circa primum duo facit.
Primo enim agit de scientia, vel sapientia Dei. Secundo incidenter quaedam inquirit. secunda ibi dist. 36. Solet hic quaeri. Adhuc circa pri mum duo facit. Primo enim de scientia, vel sapientia agit ostendendo, respectu quorum sit.
Secundo vero correlatiua duo concludit. secunda ibi capitulo sequenti: Propterea omnia. Dicit itaque primo, quod Dei scientia, & sapientia non tantum ad temporalia se extendit, quinimmo ad aeterna, vnde sciuit Deus ab aeterno esse aeternum, & omne, quod futurum erat, & sciuit non minus praeterita, quam futura, ita quod omnis ratio supernae, terrenaeque sapientiae in eo est, & breuiter, immensa sua scientia scit ipse omnia, quae sciuntur. haec est sententia.
On this page