Praeambulum
Praeambulum
NVNC ergo ad propositum, &c. Postquam Magister determi nauit de diuino intelligere, prout exprimitur per nomem scientiae, & sapientiae, hic tra ctat de ipso, prout exprimitur nomine praescientiae. Et circa hoc facit tria
Tertio quoque de ipsius immutabilitate, an scilicet possit minui, vel augeri Secunda ibi: Ad hoc, quod supradictum est. Tertia ibi: dist. 39. Praete rea quaeri solet. Circa primum duo facit.
Secundo vero ostendit eius conuersam, scilicet quod nec res futurae sunt causae vel scientiae, vel praescientiae Dei. Secunda ibi: Nec etiam res suturae.
Circa primum duo facit, Primo enim inducit auctoritates Augustini, quibus videtur probari, quod praescientia sit cau sa eorum, quae subsunt, & necessitatem euenien di eis imponat, dicens, quod hic oritur quaestio non dissimulanda, an scilicet praescientia Dei rebus praescitis necessitatem imponat; videtur enim quod sic; quia nisi Deus ea praescisset, nec euenirent, nec possunt non euenire, prius quam praesci ta sunt, alioquin praescientia Dei falli posset, qd impossibile est, & ad hoc adducit Magister duas auctoritates Augustini, & patent in littera. Secundo ibi: Quod si ita est. Determinat quaestio nem dicens, quod hoc nullo modo concedendum est, quia tunc Deus esset auctor, & causa malorum, cum mala praesciuerit, sicut & bona; quod penitus falsum est.
Postmodum ibi: Nec etiam res futurae. Magister inquirit de conuersa, an scilicet futura sint causa praescientiae Dei, & circa hoc tria facit.
Primo determinat, quod non: dicens, quod si ideo res praescirentur, quia futurae sunt, seque rentur inconuenientia multa. Primum quidem quod aliquid alienum a Deo causa esset alicuius, aeternaliter existentis in eo. secundum verc, quia ex creaturis penderet praescientia creatoris: & tertium; quia causatum, & creatum esset causa alicuius increati.
Secundo ibi: Origenes tamen. Instat Magister contra praedictam determinationem, auctorita te Origenis, & patet in littera.
Tertia ibi: Hanc ergo. Respondet ad praedictam auctoritatem. & ad illam Aug. in prima parte inductam, & reducit ad concordiam dicens, quod vtraque aeccipit causam, sine qua non; & verum est, quod Origenes dicit Deum ideo scire futura, quia futura erant, intelligendo, quod si non essent futura, non praesciuisset, & verum est dictum Aug. quod quia Deus praesciuit, ideo eueniunt, intelligendo similiter, quod si non praesciuisset, non euenissent: non tamen positiue debet intelligi, quod vnum sit alterius causa, & hunc intellectum confirmat Magister auctoritate Aug. & patet.
Primo enim instat, & soluit, dicens, quod videtur Dei praescientia posse falli; quia si praesciuit hunc lecturum, qui legit, ille potuit non legisse, & ita potuit praescientia Dei falli. Et respondet ad hoc, quod si non legisset, Deus vtique praesciuisset: & ita non falleretur.
Vltimo ibi: Sed adhuc vrgent. Replicat contra praedictam solutionem dicens, quod adhuc arctant quaestionis difficultatem, quia si Deus prae- sciuit istum lecturum, aut aliter potest fieri, aut non; sed non potest dici, quod non possit aliter fieri, alias de necessitate cuncta euenirent; ergo aliter potest fieri, quam praescitum sit, & in Dei praescientia possibile est mutari. Et respondet Magister quod haec propositio aliter fieri, quam Deus praesciuit: & similes, multiplicem habent intel ligentiam, quia possunt intelligi coniunctim, vel disiunctim, coniƩctim quidem, vt conditio sit impli cata, & tunc est propositio vera, vt sit sensus; non potest aliter fieri, quam Deus praesciuit: qd' non potest vtrumque simul esse, scilicet quod Deus praesciuit ita fieri, & aliter fiat, disiunctim vero; & non implicando contradictionem, & sic propositio est falsa, vt sit sensus, hoc aliter non posse euenire, quam euenit; quod tamen futurum Deus praesciuit: hoc siquidem falsum est; quia aliter potest euenire, quam eueniat; & tamen futurum hoc modo Deus praesciuit. haec est sententia.
On this page