Praeambulum
Praeambulum
"Quamuis non ambigamus", & c. Postquam assignauit Magister causas mouentes ipsum respectu suscepti operis, hic loquitur aemulis suis, & quia aemuli istius operis, aliqui fuerunt de numero credulorum, & fidelium, aliqui vero de nume ro errantium, & perfidorum. Idcirco primo respondet aemulis, & fidelibus. Secundo ibi: "Quam Deus huius saeculi". Perfidis, & errantibus. Dicit itaque primo, quod licet ipse non ambigat librum istum subdendum fore contradictioni, aut calumniae aemulorum, sicut & omne opus humanum, quae quidem conditio oritur ex varietate affectuum, & ex motibus dissentientibus voluntatum, nihilominus ab incepto opere non desistet. Postmodum ibi: "Quem Deus huius saeculi". Respondet perfidis, & haereticis. Et duo facit. Primo enim describit eorum perfidiam, dicens, quod oritur eorum perfidia ex inuidia, & ex libidine complendi propriam voluntatem, quam rationi nolunt subdere, nec in discendi studio 1 laborare, sed absque studio, & experientia somniant vanitates, quibus verba scripturae postmodum coaptare nituntur, & non sequuntur veri rationem, sed placiti. & idcirco in fabulas prolabuntur. Dicit etiam, quod oritur ex vana gloria, & mendaci hypocrisi, quia non curant veritatem absque omni foedere impugnare, quoniam conscientiam amiserunt, dum tamen in verbis appareat pietas simulata. Dicit etiam quod consumatur perfidia in pertinaci defensione. Secundo vero cum dicit: Horum igitur Deo odibilem, aperit zelum suum, & efficaciam contra eos, dicens, quod ipse nitetur in hoc opere eorum Ecclesiam Deo odibilem euertere, & ora opilare, ex testimonijs veritatis in aeternum fun datis, quas libro isti inseret, diuiso per partes quatuor principales. haec est sententia.
On this page