Text List

Praeambulum

Praeambulum

Vt autem ei, quod quaeritur facilius occurratur, & c. Postquam magister aperuit libri auctoritatem, libri vtilitatem, suam humilitatem; hic aperit suam diligentiam, & sedulitatem magnam, quod quidem ostendit praeordinando titulos capituloter quidem est vnus habitus, per connexionem vero est plures. rum omnium primi libri. Et circa hoc duo facit.

Primo enim aperit propositum in generali, & secundo ibi: Omnis doctrina, illud exequitur in speciali. Dicit ergo primo, quod ipse tantam sedulitatem, & diligentiam adhibuit ad hoc opus, quod titulos praemisit, quibus singulorum librorum capitula distinguuntur, vt quod quaeritur facilius valeat adinueniri. Deinde ibi, omnis doctrina. exequitur in speciali, assignando tititulos omnibus capitulis primi libri, & assignat ducentos, & nouem titulos, iuxta numerum capitulorum, qui in primo libro continentur: vbi vero quilibet titulus incipit, satis patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum