Text List

Praeambulum

Praeambulum

LJBER PRJMVS SENTENTJARVM DE MTSTERIO TRJNITATIS DISTINCTIO PRJMA.

De materia huius Libri, & librorum diuisione.

Veteris, ac nouae legis, &c.

Expositio textus.

POSTQVAM praemisit Magister Prooemium, in hac parte accedit ad Tractatum. Et circa hoc duo facit.

Primo enim venatur huius libri materiam.

Secundo procedit ad explicandum eam distinctione sequenti.

Hoc quoque vera, & paria. Circa primum duo facit.

Primo namque ponit duplicem distinctionem. Secundo ex hoc infert materiae Theologicae di uisionem in fine huius distinctionis, ibi: Omnium igitur, quae dicta sunt. Circa primum duo facit, scilicet duas diuisiones, quas ponit secundam ibi: Illud ergo in rebus.

Dicit ergo primo, quod praeuia Dei gratia considerata cum diligentia nouae legis, ac veteris totali continentia, sibi innotuit sacram paginam circa res, vel signa praecipuae immorari, & hoc probat auctoritate Augustini: definit autem rem, quod est id, quod non adhibetur ad aliud designandum. signum vero cum res, quae adhibetur ad significandum; vnde omne signum est res, sed non e diuerso: signorum autem quaedam sunt significatiua tantum, vt legalia Sacramenta: quaedam vero iustificatiua, vt Baptismus, & caetera Sacramenta nouae legis. In fine autem concludit quod de rebus primo dicendum est, scilicet in tribus libris. postmodum vero de signis, & Sacramentis in Quarto. Postmodum illud igitur in rebus. Ponit secundam diuisionem. & circa hoc tria facit.

Primo namque diuisionem assignat. Secundo, membra definit, & explicat. Tertio, circa hoc quaestiones mouet, & determinat. Secundum, ibi: Frui autem est. Tertium ibi: Cum autem homines.

Dicit ergo primo, quod res tribus modis diuiduntur, quoniam quaedam sunt, quibus fruendum est, & quae faciunt nos Beatos, quaedam, quibus vtendum est, & per quas tendentes ad beatitudi nem adiuuamur; quaedam, quae fruuntur, & vtun tur: quae sumus nos, & Angeli sancti, quasi inter fruibilia, & vtibilia, constituti: postmodum ibi: Frui autem est. Definit, & explicat membra diuisionis. Et circa haec duo facit secundum duas notificationes, quas ponit secunda ibi: Notandum vero.

Adhuc circa primum duo facit. Nam primo definit, frui; dicens, quod est amore inhaerere) alicui propter se, & definit, vti, dicens, quod est referre rem, quae venit in vsum ad illud, quo fruendum est.

Secundo vero ex hoc explicat membra secundae diuisionis, dicens, quod res, quibus fruendum est, sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus, qui sunt quaedam summa res communis omnibus fruentibus ea, cui quidem amore inhaerendum est propter se. Res vero, quibus vtendum est, sunt mundus, & omnia causata, & probat hoc auctoritate Augustini dicentis, quod nos fruimur cognitis in quibus voluntas delectata propter se quiescit: vtimur autem illis, quae referimus ad illud, & quoniam in solo Deo trino voluntas nostra debet solum conquiescere, & delectari: mun dum autem, & creaturas ad ipsum referre: idcirco res, quibus fruendum est, sunt tantummodo Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, caeteris autem vtendum est. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum