Text List

Praeambulum

Praeambulum

JNCIPJT OSTENDERE QVOMODO per creaturam potuerit cognosci Creator. DISTINCTIO III.

De Trinitate, & Vnitate secundum quod credita per rationem intelligitur.

Apostolus namque ait, & caet.

Expositio textus.

APOSTOLVS namque ait, &c. Postquam Magister processit ad inuestigandum pluralitatem personarum in vnitate essentiae per irrefragabilem auctoritatem Scripturae, hic procedit ad idem per multiplicem similitudinem totius creatae naturae. Et circa hoc tria facit.

Primo namque ostendit illud esse possibile.

Secundo vero, discurrit per similitudinem creatae naturae.

Tertio vero concludit veritatem quaestionis iam probatae. secundum facit ibi: Nam sicut ait. tertium ibi: Quapropter iuxta considerationem.

Dicit itaque primo, quod iuxta sententiam Apostolicam, Dei inuisibilia, a mundi creatura, quae homo est, intellecta cognoscuntur per alias creaturas, vt sic homo ad conspiciendam sempiternam Dei virtutem ex duobus iuuetur, scilicet ex experientia suae naturae, quae rationalis est, & ex notitia corporum, & aliorum operum Diuinorum.

Postmodum ibi: Nam sicut ait. inducit multas visibilitates in creaturis repertas. Et circa hoc duo facit. Primo enim inducit eas ad probandum vnitatem essentiae. Secundo vero ad probandum Trinitatem, & pluralitatem personae. Secunda, ibi: Nunc restat ostendere. Adhuc circa primum duo facit. Primo enim ex creaturis probat Dei vnitatem. Secundo, multiplicem eius perfectionem, & proprietatem. secunda, ibi: Ecce tot modis. Circa primum facit quatuor, secundum quatuor rationes, & quatuor vias, quibus procedit ad probandum Dei vnitatem ex creaturis.

Primam itaque ponit, quae talis est. constat enim, quod opus totius vniuersi non potest esse factum ab aliqua creatura. accedat enim quaecumque vis creata, & faciat tale caelum, & talem terram, & dicam, quod Deus est, ergo neces se est cogitare vltra omnem creaturam, illum, qui ista fecit, & sic humana mens per istum mun dum visibilem, Deum potuit contemplari.

Secundam ponit ibi: Alio etiam modo. dicens, quod summi Philosophi cognouerunt, nullum corpus esse Deum, & ideo cuncta corpora transcen dentes, peruenerunt ad speculandum vlterius, & cognouerunt, quod nullum mutabile erat Deus, & ideo omnem animam, & omnem mut abilem Spiritum transcendentes, arguerunt, quod omne mutabile necessario est ab alio, & per conse- quens peruenerunt ad quoddam summum incommutabile, quod Deus est.

Tertiam quoque ponit ibi: Considerauerunt, &c. dicens, quod Philosophi cognouerunt quidquid est in substantiis esse corpus, vel spiritum, spiritum autem multum meliorem esse, quam corpus, & ex hoc arguunt, quod est melius tertium aliquod, Deus videlicet, qui est Conditor vtriusque.

Quartam vero ponit ibi: Intellexerunt etiam. dicens, quod Philosophi cognouerunt, quod spe cies intelligibilis est excellentior sensibili, & om nia, quae sunt, speciosa facta sunt, sicut quod carere non possunt aliqua specie intellectuali, vel sensata, & ex hoc arguerunt, quod est dare aliquam summam speciem, per cuius participationem sunt omnia speciosa, & hanc speciem, Deum apPe aicen notandum, quod istarum quatuor rationum, prima procedit per viam operationis, & effectuum. Secunda per viam remotionis quorumcumque defectuum. Tertia per viam com parationis, & graduum. Quartam per viam participationis specierum, & quarumcumque bonitatum.

Postmodum ibi: Ecce tot modis. Probat Magister ex creaturis perfectiones Diuinas, & proprietates, dicens, quod ex perpetuitate creaturarum, potest intelligi aeternitas conditoris, & ex magnitudine earumdem, omnipotentia crea toris, & ex ordine, & dispositione, ipsius sapientia, & ex gubernatione, bonitas summa, & sic de alijs perfectionibus, propter quod, licet Deus sit simplex, tamen ea, quae sunt in ipso nominauit Apostolus, inuisibilia, &c. in principio huius, haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum