Text List

Praeambulum

Praeambulum

HIC QVAERJTVR, AN PATER POTVERJT vel voluerit gignere Filium: & si hoc potest natura: & an hoc sit potentia, quae non sit in Filio.

DISTINCTIO VII.

Expositio textus.

HIc quaeri solet, &c. Postquam Magister comparauit actum generationis ad voluntatem, necessitatem, & naturam, hic comparat ad potentiam. Et circa hoc duo facit.

Primo inquirit, vtrum in patre sit potentia generandi. Secundo vero inquirit, vtrum illa potentia possit in filio resperiri. secunda ibi: Item quaeri a quibusdam. Circa primum duo facit.

Primo enim mouet quandam quaestionem, & soluit.

Secundo contra solutionem obiicit. secunda ibi: Vehementer nos mouet. Circa primum facit duo. Primo mouet quaestionem, & obiectionem dicens, quod quaeri solet, vtrum pater potuerit, vel voluerit gignere filium, & arguitur, quod non; quia si voluerit, & potuerit gignere filium, cum filius, nec voluerit gignere, nec potuerit, videtur quod pater aliquid & possit, quod filius, nec vult nec potest, & ita non erit paris potentiae cum patre, quod est omnino absurdum.

Secundo ibi: "Tuae versutiae". Magister soluit dicens, quod huic faciliter respondetur, quod posse, vel velle gignere filium, non est aliquid subiectum diuinae potentiae, aut voluntati, est tamen aliqua potentia, vel voluntas, & ideo distinguere oportet, quod generatio filij non est de his, quae subsunt potentiae, aut voluntati; vnde ex simili hoc possumus intueri. pater enim potest esse pater, & vult esse pater, & filius nec vult, nec potest esse pater, patet, quod non sequitur, ex hoc quod pater possit, vel velit esse aliquid, quod filius nec vult, nec potest, & ratio huius est, quia esse patrem non est esse aliquid, sed aliquem, & similiter posse gignere filium non posse aliquid, sed posse aliquem.

Postmodum ibi: Sed vehementer nos mouet. Ma gister obiicit. Et circa hoc quatuor facit.

Primo namque inducit auctoritates Augusti ni contra praedicta, dicens, quod August. contra Maximinum, qui asserebat patrem potentiorem filio, eoque quod genuit Deum, & creatorem, filius autem non genuit, dicit respondendo haeretico, quod filius non genuit creatorem, non quia non potuerit, sed quia non oportuit. immoderata enim esset Diuina generatio, si patri nepotem genuisset filius, & auo nepos gigneret pronepotem, & sic in infinitum, secundum ista videtur dicere Aug. quod ideo filius non genuerit, quia non oportuit, non quin habeat bene potentiam generandi.

Secundo ibi: Hoc autem non videtur. Magister ponit opinionem quorumdam negantium auctoritarem August. dicens, quod non placet aliquibus, quod filius potuerit generare. si enim potuit gignere, potuit esse pater. aut ergo pater sui, quod est impossibile, quia nulla res gignit se, aut pater patris sui, & hoc est magis impossibile, cum ille innascibilis sit, aut pater spiritus sancti, quia tunc spiritus sanctus posset esse filius, & sic mutabilis esset, aut pater alterius nescio cuius, quod minus esse potest, quia nulla alia persona est possibilis in Diuinis. relinquitur ergo, quod filius non potuit generare.

Tertio ibi: Quomodo ergo accipietur. Magister innuit magnam difficultatem istius quaesiti, & dicit, quod hoc non est sibi perspicuum, immo vellet sub silentio pertransire, nisi eum fraterna instantia compulisset.

Quarto ibi: Potest ergo sic intelligi. Magister respondet, & dicit, quod illa propositio non, quia non potuit, debet intelligi, quod non ex impotentia aliqua, aut defectu potentiae illud fuit, sicut nec est defectus potentiae, quod pater non sit filius, vel filius pater, non oportuit, illa propo sitio, non, debet intelligi cum repugnantia. filius enim proprietate filiationis est filius, qua oportet hoc esse, necesse est eum non esse patrem, vt sic intelligantur verba Augustini, quod filius non generauit, non propter defectum potentiae, sed quia oportuit ipsum non generare. haec est sent.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum