Text List

Praeambulum

Praeambulum

SECVNDA PARS.

Vtrum Pater natura sit potens gignere Filium, & an hoc sit aliqua potentia, quae non sit in Filio.

Expositio textus.

"ITEM queritur a quibusdam", &c. Postquam Magister inquisiuit quid sit potentia generandi in patre, hic inquirit, an reperiatur in filio. Et circa hoc duo facit.

Primo enim inquirit, quomodo sit in filio potentia generandi.

Secundo, quomodo sit in eo impotentia nega tiue. secundum facit ibi: Ita etiam cum dicitur. Circa primum facit tria.

Primo enim mouet quandam quaestionem, dicens, quod quaeritur a quibusdam, Vtrum filius habeat in se potentiam generandi.

Secundo ibi: Ad quod dicimus. Magister respon det, quod licet pater sit potens gignere filium & illa potentia sit natura, vel essentia, illam eandem potentiam habet filius, quam & pater, sed per illam pater potuit gignere, & filius gigui. eadem enim potentia est omnino.

Tertio ibi: Sed contra hoc opponitur. Magister instat contra praedicta, dicens, quod aliud est gignere, & aliud gigni, & sic videtur, quod alia sit potentia, qua pater possit gignere, ab illa, qua filius potuit gigni. & respondet, quod licet gignere, & gigni sint alia, non tamen propter hoc est alia potentia, sed est posse habere aliam proprietatem, siue notionem. potest enim pater habere proprietatem, qua genitor sit, & filius aliam, qua genitus sit; vnde patet, quod Magister expresse est istius intentionis, quod nil aliud est patrem posse gignere, quam posse habere proprietatem, qua genitor sit. constat autem, quod nlit este u ecst qroiues tutiu &r E

Postmodum ibi: Ita & cum dicitur. Magister ostendit, quomodo in filio est non potentia generandi, dicens, quod cum dicitur, non habet filius potentiam generandi, si intelligatur, quod non potest esse pater, nec habere paternitatem, nec generare, vtique verum est: si autem intelligatur, quod pater habeat aliquam potentiam, quam non habet filius, falsum est. vbi sunt notanda duo.

Primum quidem, quod necessitas, quae est perfectio simpliciter, communis est tribus, propter quod eadem necessitate, qua pater est pater, & habet proprietatem generationis, eadem necessitate filius est genitus, & habet proprietatem generationis. sumendo ergo potentiam pro necessitate, verum est quod dicit Magister, quod eadem est potentia, qua pater potuit generare, & filius potuit gigni.

Secundum vero, quod filius non vultgenerare, pater autem vult generare, nec propter hoc aliquid vult parer, quod non vult filius, immo si filius vellet generare, vellet vtique aliquid, quod non vult pater. pater enim non vult, quod filius generet: filius itaque volendo quod pater generet, vult illud ipsum, quod pater, qui vult generare, & concordant hae duae voluntates. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum