Praeambulum
Praeambulum
"NVNC de vnitate", &c. Postquam tractauit Magister de Diuinae essentiae vnitate, & quomodo stare potest cum personarum Trinitate. In hac parte agit de multiplici proprietate. Et circa hoc tria facit secundum quod determinat de triplici conditione.
Primo quidem de essendi vnitate, & proprietate. Secundo de incommutabilitate. Tertio quoque de omnimoda simplicitate. secunda ibi: Dei etiam solius essentia. tertia ibi: Eadem sola proprie. Circa primum duo facit.
Primo quidem ostendit, in quo proprietas, & vnitas esse Diuini consistit, dicens, quod nunc agendum est de vnitate, siue proprietate esse Diuini, & de incommutabilitate, atque simplicitate. consistit autem vnitas, & proprietas sui esse in hoc, quod est substantia, vel quod melius est, essentia dicta ab essentia. Deus est namque vere, & proprie esse, quod patet etiam per scripturam, quod ipse dicit de se: Ego sum, qui sum, & qui est misit me ad vos. patet etiam, pro eo, quod sua essentia, & suum esse non nouit praeteritum, neque futurum, qui solus non habet exor dium, in cuius comparatione non sunt, quae mutabilia sunt. solus ergo Deus vere est, quia eius essentiae comparatum omne esse, quasi non est.
Secundo ibi: Hic diligenter. Magister contra praedicta obiicit, dicens, hic est diligenter consideran dum, quod Deus non nouit fuisse, vel futurum esse, sed tantum esse, cum frequenter Scriptura dicat, quod Deus fuit, & est, & erit, & praeterea rationale est, quod dicatur de eo, fuit, quia si non diceretur, videretur, quod incepisset esse, & rationale est, vt dicatur, quod erit, ne videatur ali quando desinere: & hoc confirmat auctoritate August. dicentis, quod de sempiterna re, bene di citur fuit, est, & erit: soluit autem ad ista Magister, quod Ioannes cum dixit Deum non nosse, fuisse, vel futurum esse, sed tantum esse, intellexit loqui realiter, innuens, quod Deus simpliciter existit, absque aliquo temporali motu, non intellexit autem, quin verba diuersorum temporum dici possint de Deo, dum tamen non aliud insinue tur, quam essentia, seu existentia Deitatis simpli citer subsistens, & concludit in fine, quod solus Deus proprie dicitur essentia, vel esse, quia essesibi non accidit, sed est subsistens vnitas, & manens, & quaedam Deitatis proprietas. haec est sententia.
On this page