Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum affinitas spiritualis impediat matrimonium, quae dicitur cognatio legalis?
RESPONDEO: Cognatio legalis contrahitur intribus sacramentis, baptismo, confirmatione, & poenitentia: haec cognatio & impedit contrahendum, & dirimit contractum, puta cum compatre, cum commatre, vel e conuerso cum filiolo, vel filiola, & hoc si praeuenit matrimonium. Si vero sequitur, aut hoc est in casu necessitatis, vt si vxor baptizet, vel eleuet de sacro fonte filium ma riti sui propter periculum mortis, & quia non est alius, qui baptizet, in tali casu necessitas excusat, ne matrimonium dirimatur. Si vero fiat extra casum necessitatis, hoc erit vel scienter, vel ex ignorantia. Si ex ignorantia, contingit dupliciter, vel ignorantia iuris, vel facti; si ignorantia iuris, non excusat; si vero sit ignorantia factti, & non sit inuincibilis, excusat. Sed nunquid si scitur, vel ignorantia sit non inuincibilis, nunquid dirimitur? Dico, quod non, tamen non debet debitum petere, licet possit reddere
Sed dubium est, si cognatio lega lis impedit, quae est adoptio. Respondeo: Cognatio legalis est introducta in fauorem non habentium prolem, vt possint aliquem sibi in filium adoptare, & haereditatem dare, & ista impedit etiam, sicut dictum est de alia cognatione, & ratio huius non est alia quam aucto ritas Ecclesiae.