Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 7

De potentia Dei
1

DE POTENTIA DEI DISTINCTIO SEPTIMA. ATque huic quaestioni finitima est de dei potentia disceptatio. Sunt enim multi qui eam interminatam esse negent in eaque sententia probanda, dum struem argumentorum cumulant, & modo laxius Aristotelem quam aurum dilatant, modo tanquam in uisco inhaeserit, explicant, in id genus ludicri deducunt, quod pueri foris & intus uocant. Nos uero cum ex rerum ortu, quandoquidem nulla circunscripta uis, quippiam ex nihilo gignat, tum ex motus aeternitate interminatam dei potentiam indagamus. Eodem acceditque hominum intelligentia ab omni materiae concretione seiuncta, in infinitum, in immensumque progredit quod ex eo scire licet, que omni circunscriptae magnitudini, intelligentiae capacitas, aliquid maius adijcere cogitando potest, nullamque ultimi oram metitur. Etenim frustra intelligentiae acies in imensum ferri uideretur, ni quippiam interminatum existeret, quod intelligi cogitatione posset. Ex quo notum esse debet, aliquid imensum quid intelligi possit, existere, quod deum esse fateri cogamur. Ergo perspicuum etiam esse potest, deum imensum, interminatamquam eius potentiam existere. Atque etiam nullo modo effectus causae suae finibus exit. at cum intelligentia, a parente deo dimanet, quae est cunctarum rerum causa generatrix & princeps. igitur nihil intelligentia deomaius cogitando percipit quod si terminatae magnitudini aliquid semper ingentius addere meditando potest, facile est etiam intelligi, nec deum terminatum, nec uimeius esse circumscriptam. Itaque cum perspicuum sit, minime uim eius ad quempiam ef fectum praefiniri, sed puritate naturae cuncta moliri posse, dubitationem non habet, quin omnipotens sit dicendus. Etenim uis seminis humani nunquam lupum aut pirum gignere ullo modo potest nec item uis corporea, gignendorum coelitum facul tatem nanciscitur, eodemque modo nec sutor terebram, nec figulus serram conficere potest. At fabricatori deo nullius eiusmodi conficiendi generis facultas adimitur, nec dissimilitudine aut praestantia, nec ademptione materiae. Quando quidem nullam in moliendo materiam efflagitet, cum nullo antecendente moliatur. Itaque quamquam omnes fateantur omnipotentem esse deum, multis tamen solet difficilis uideri eius rei explicandae ratio, siquidem. D. Thomae perspicua sincaeritas est, liberrime omnipoten tem esse deum. At plaerique cum setinum & phalernum habeant, malunt haurire defece, & cum probabiliora dicantur, incredibiliora indagare uolunt. Ex quo magna auctoritate theologus Aureolus, quacunque summam. d. Thomae cutem ledere conatur, affirmans posse deum ex nihilo quippiam moliri, cinefactaque hominum corpora ex laeti tenebris ad intuendam lucem reuocare, praeditisque gloria corporibus tabescibilem adimere luem, ac multa generis eiusdem moliri posse confirmat. at cum haec ab hominum genere sine repugnatione percipi posse neget, ob eam causam id inanius dici arbitratur, nec fas esse censet, negare, quaedam a deo confici neqre, propterea que homines ea fieri nullo modo posse opinentur. Ex quo est illa Aquinatum contradicentium nata ratio, qua ita eius argumenta retorquent, ut ostendant ab his deo, contu meliae nebulam offundi nihilque ineptius esse putant quam tam nobilem & probatum theo logum, ad oens argumentorum angustias, ad omnesque uerborum angulos reuocare, in ducereque eum saepe a se dissentientem, saepe discrepantem, cum a se dissideat nemo in theologia minus. Sed in hac disceptatione nonulli opinantur, multa facere nequire deum. nam nec eum esse corpus, nec mutari, nec augeri, nec decrescere quidem ullo modo posse dicunt, nec item eum lassitudinem aut senectutem sentire posse, nec obliuisci, nec pati, nec rursum nancisci in anteacta uim. Eodemque modo nequire esse nisi probum, nec aliqua malorum genera uelle, nec delinquere quidem posse. Ex quo mul ti quasi tortuosior uulpis adit: pateret, deum dixerunt praestantiora quam moliatur moliri nequire, nam nec recentatorem Christum, nec deam matrem praestantiores esse posse affirmarunt. Nobis uero placet quocumque genito, quod circunscriptum sit, aliquid fieri pos se praestantius, at eo, quod nec genitum, nec terminatum sit, satis est argumenti nihil fieri posse absolutius. Sed cum duplex sit rerum genitarum probitas, una quae per se, altera quae collatione expenditur, nemini dubium esse debet, si quippiam per se ponderetur, quin fatendum sit, aliquid eo fieri posse praestantius si autem ad auctorem deum qpe piam collatione referatur, quin concedendum sit, id ab imenso, cui confert, intermina tam magnitudinem nancisci. Atque etiam ordo earum rerum quae deo ascribuntur, tripertito describitur, nam quaedam nec libere quidem eius potestati conceduntur, ut si dicatur efficere neqre deum, ut pugnantia simul in eodem ueri curriculo uersentur, quaedam etiam ab eius probitate dissident, quae minime eum moliri posse negamus quaedam quae inter se nullo modo pugnant, sed dissidere spectatu apparent, in quo genere libere conficiundi potestas non adimitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 7