Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 4

De sacramento extremae unctionis
1

DE SACRAMENTOEXTREMAEVNCTIONIS DISTINCTIO QVARTA. AC quatuor his generibus sacrorum, quinta adiungitur extima perunctio. Quo in genere multorum sententia est, haud id lustrale sacrum a Christo, sed a pedissequis discipulis fuisse latum, quam obrem nonnulliomia sacrorum genera a Christo constituta dicunt, sed quaedam ex hijs abeo lata, quorundam uero lationem alumnis reseruatam fuisse, cui quidem sententiae ex parte magna diuus Thomas assentitur. Sed incidit contentio, num eiusmodi sacri fi nitima materies oleum dicatur, quod pontifices sacrificio certo consecrarint. Durandus enim argutiarum auceps, spinosiora argumenta nectit, quibus probare conatur haud eiusmodi sacri materiem oleum a Pont, consecratum esse oportere quando quidem Christum nullo corporeo olei perfusum usum dicat, quae sane argumentorum genera praecare a Petro Paludensi retexuntur, qui nunc in magno theologorum theatro sessum recipitur. Sed interiectus est moderator diuus Thomas, qui perinde id sacrum in lustrali illitu, ut baptisma in laticis aspersione, consistere arbitratur, eiusque materiem, oleum consecratum esse censet. Et propterea in eam sententiam itur, ut eiusmodi sacri princeps effectus criminum liberatio uocetur, ex quo id primo ad insidentium scelerum aegritudinem sanandam institutum putatur, que spiritus quaedam sanatio dicatur. Itaque ob eam causam haud id contra eas defectiones adhiberi affirmamus, quibus spiritus uita adimatur, quemadmodum contra originis, & capitase malum, sed contra eas defectiones dari, quibus homines spiritus aegritudine opprimantur, hebetenturque ad gloriae actum nanciscendum quod quidem haud quicquam aliud iure dici possit quam inmbecillitas eneruata, siue socors, & inepta quaedam hebetatio, quae hominibus ob crimen actu patratum, originisque tabem relinquatur, contra quae mala homines hoc lustrali sacro muniantur. Quamobrem senatus consulto cauetur, nequis profanus, aut minister flamen, qui a graecis Diaconus no minatur, illinendi facultatem usurpet, neue etiam insani illinantur, nisi qui stolidem amentes sint, quique interposito spatio ita resipiscant, ut sentiant ui sacri, scelerum uestigia dilui eodemque modo infantes repelluntur, qui nondum sint uim, praestan tiamque intelligendi consecuti, quique ut praecare ait Riccardus, nondum. ignoscibi li tabe inquinentur, cuius quidem mali liberationem in eiusmodi sacro unam e mu tis antesignanam & principem esse opinatur. Atque illud etiam sancitum est, ne ua sentibus aut in quocunque aegritudinum genere, adhibeatur quandoquidem id sacrum extimum dicatur, quod senatus adhibeat, homines praeparans, & perpoliens ad gloriam et propterea eos tanntum illinendos esse dicimus, qui in ipso sint uitae excessum constituti. In quo etiam intelligendum est, omnes corporis partes illiniri non placere, cum id sacrum curatio quaedam dicatur, corporisque curatio haud cunctiscorporis partibus, sed morborum tantum fibris medicamenta adhibeat. Cum autem omnis nostra notio a sensibus oriatur, ubi facinorum scelerumque ortum esse dicimus ibi, hoc lustrale perunctionis fomentum esse uolumus, ob eamque causam a flamine senisuum sedes obliniri¬

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 4