Table of Contents
Reportatio Sentences Commentary
Principia
Principium I
de Fide
de Notitia
de Fruitione
Lectio 45, de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 9, de Fide [Palatine Transcription]
[Recapitulatio lectionis praecedentis]
Alia lectio decimo De quantitate continua dictum fuit quod non habemus aliquod medium concludendi quanta sit res praecise Nam quacumque data ipsa non esset nota nisi per aliam et alia per aliam sic quod solum cognoscimus quantitatem relative ad aliam et sic non possumus concludere etc quia excessus potest esse inperceptibilisimperceptibilis a nobis nec similiter erit data prius nota simpliciter quia sit ipsa a staret quod ipsa manens sub eadem quantitate appareret a contris continue decrescere Etiam staret quod augmentaretur usque ad mille duplum et tamen non iudicaretur maior quam prius declaratur illa exempla primum ponamus quod omnes aliae res crescant usque ad duplum ista remanente eadem et lateat ista duplacio tunc apparebit quod ista est minor et sic in infinitum posset apparare de a quantitate vicet quod continue esset minor 2us casus si quantitate a data remanente ponuntur omnes aliae res minime[?] apparebit a continue maior quia ex quo omnes aliae res continue servabant eandem proportionem inter se non iudicabit intellectus quod augmentum Tertius casus ubi a continue augeretur et non appareret vel continue minoretur et non appareret universaliter si quantitas a data continue augeretur et etc aliae continue augerentur vel sua continue minoretur et eciametiam omnes aliae res tunc habetur etc. Et sic sequitur quod digitus hominis augeretur et non perciperetur patet quia non percipitur quantitas nisi in proportione ad aliam Si ergo etc Et sic potest concedi quod homo augeretur usque ad tantam distanciam sicut est ad caelum super nos et non perciperetur patet quia non percipitur quantitas nisi in proportione cum aliam utque[?] si aliae res proportionaliter augerentur a deo et nos laterent eciametiam non potest constare de potestate duracionisdurationis quia potest ymaginari quod omnes motus velocitarentur ita quod posset fieri XX revoluciones in spaciospatio ymaginario ubi fit modo una Unde si placeret divinae voluntati possent variari motus caelestes et verisimile est quod ita sic fatum quia fiunt multae utque[?] per tholemeum de motu speraespherae quia vidit primo quod quod in centum annis non movebatur nisi uno gradu et postea invenit quod plus et sic dicit eciam de quibusdam stellis et verisimile est quod deus hoc fecerat propter bonam et meliorem conservationem creaturae Unde dabo eis caelum ferreum id est non influens Unde dixit magister petrus quod velociores sunt magis commentes et vegetabilia essent maioris dispositionis Unde staret quod aliquis[?] vixisset tot annis videlicet tot revolutionibus caeli et non tanto spaciospatio durationis ymaginario
[Plures infirmitates]
Etiam curiositas quae vocatur quaedam inhaesio ad veritates inpertinentes ultimatae perfectionis hic est advertendum ad intentionem wilhelmi parisiensis quod intellectus habet suam propriam pae?am[?] veritatem alias non debite proficit in intellectu debite intellectum et si non referat ad primam tunc est fornicatio spiritualis ipsius ingenii
[Duae propositiones]
prima propositio quod respectum temporalium non realiter cognoscibilium ymoimmo respectu veritatum pollitice necessariarum esset uti fide quadam patet ratione depressionis ipsius intellectus Etiam patet de iuxdico[?] qui credit puero ducente propositioni ad ipsum ergo ordo est quod oportet credere ubi est defectus potentiae eciam patet ex testimonio aristotelis in perhermino me??ce[?] "sicut oculus nocticoratis se habet" lumen
dico ulterius quod debilitatem ingenii experimur extra naturam fidei patet incertis propositionibus geometricis et sophismatibus ubi reperiuntur propositiones ita difficiles sicut est alias articulus fidei ut in materia insolubili unde de isto sortes dicit falsum supposito casu communi difficultas oritur in intellectum propter circulationem Nam intellectus iudicando veritatem considerat obiectum id est rem significatam et considerat qualiter se habet et qualiter propositio enunciat et si sic debita proportio rei ad modum enunciandi propositionis propositio dicitur vera et si non falsa modo si velim considerare de praedicta propositione utrum sit vera oportet reverti ad propositionem sic intellectus non habet modum investigandi an illa propositio sit vera vel falsa propositio
[Aliquae propositiones]
praeter stat quod sortes non possit habere fidem nisi de propositione dicta scita platone Nam capiamus unam quae excedit totam latitudinem scibilium ab ipso sorte et sit plato nobilioris ingenii tunc patet propositio quia si noticiamnotitiam illius debet habere indiget fide vel si assensum illius debet habere Sequitur quod multae propositiones sunt demonstrabiles angelo vel hominei complexionato quae non caperentur a communi homine nisi fide et ergo in nimirum si solum de deo habeamus notitiam per fidem sequitur quod in vita aliquem sunt propositiones ad quas quis obligatur et tamen non potest pervenire ad intelligendum eas
Sequitur quod in regiminibus polliticis peryculosum est in nitiinniti iudicio humano Sequitur quod maxime[?] apud polliticos consulenda theologia d divinitus[?] acquisita seu sacra scriptura patet quia illam innititur medio infallibiliter[?] patet quia ipsa bene resoluta continet quid ad mores[?] spectat unde anshelmus et augustinus omnes veritates expresse sunt in sacra scriptura
Sequitur quod non est licitum in omnibus inniti legibus ran romanorum saltem quo ad omnes quia in aliquibus innituntur debili fundamento quia aliquas leges tenuerunt per vim quod est verisimile
Sequitur quod in agibilibus omnibus suae tangentibus regimen plurium vel unius etc Invocari debet divinum auxilium et istud non permitteret hominem de deviare saltem in credendis necessariis ad salutem
Sequitur quod omnis sophisticatio[?] est effectus culpae originalis Sequitur quod omnis error est effectus etc Sequitur quod si status Innocenciae mansisset nulla fuisset inter homines sophisticatio[?]
Item nulla fuisset opinionum contrarietas ymmo nulla fuisset opinio causa quia opinio semper est cum formidine
Sequitur quod nulla fuisset facta ratio probabilis capiendo sicut consequenter Sequitur de modo cognoscendi possemus ymaginari in statu innocenciaeinnocentiae quod respectu uniuscuiuscumque veritatis quantum consideraret habere evidenciam nisi de credibilibus per fidem
[Obiecto ad ultimam propositionem et responsiones]
Respondeo negando consequentiam unius modus cognoscendi quod quaelibet veritas quantum est de se est immediate cognoscibilis patet de deo ita quod non est essentialis ordo conclusionis[?] ad principia sed solum ex defectui potentiae quod notitia conclusionum dependet ex noticianotitia principiorum ergo probabile est quod adam habuit habitum per quem potuit exire immediate ad cognoscendum veritates ita quod respectu cuiuscumque sibi occurrentis habuit assensum ex suo habitu Alio modo diceretur quod adam quantum ad illa quae erant ad decorem sui status ipse habuit noticiamnotitiam etc
Contra si adam non habuit omnium veritatum noticiamnotitiam ergo aliqua veritas fuit omnino sibi ignota quam non potuit habere et ergo si proposita fuisset potuisset fecisse rationem pro et contra et per consequens potuit habuisse opinionem
Responsio tuiomodo[?] in isto casu habuit certam latitudinem veritatum et quod respectu cuiuscumque illarum potuit in actum ascendendi vel cognoscendi et respectu illarum sic se habuit quod infinite sibi latuerunt et in hoc gaudebat Et proportionaliter est de beato qui infirmitas veritates habet et cognoscit quod in deo sunt multae veritates quas non potuit habere in hoc gaudet quia cognoscit se habere talem deum et sic de adam quia cognovit quod tales non fuerunt de sua perfectione
Circa Textum
Circa textum quomodo deus proprie dicitur esse advertendum 2m quod dicit boecius de consolatio aliud durare aeternaliter et aliud temporaliter Unde dato quod mundus semper foret et semper duraret non vocaretur propter hoc aeternus unde illa res dicitur aeterna quae est et taliter est quod suum fore non potest separari id est negari abesse ita quod sicut est ita erit ita quod inpossibileimpossibile est unum separari ab alio scilicet quod impossibile est quod non est et quod non erit vel quod est et quod l non fuerit vel erit et non fuit vel fuit vel non erit sed illa res est successiva vel temporalis vel duratio quae sic se habet quod esse potest separari a fore scilicet per verificationem etc si non posset tunc illa duracioduratio vocaretur aeternitas unde circa illud ymagineturimaginetur unam lineam infinitam nullo cuius puncto corrupto confluere ad unum punctum et quod ista ymaginacioimaginatio possit stare patet quia quasi simile ymaginamurimaginamur de corpore christi quia in quolibet puncto totum corpus et sic de trinitate quia sic sicut esse est suum fuisse et non potest unum separari ab alio aliter potest dici quod aeternitas fuit duratio rei alicuius actualissime cui repungant aliud non habere quod dicat perfectionem sic quod est una perfectio sic se habens quod nichilnihil perfectionis potest acquirere vel de parare Alia conclusio deus est innumerabilis et immobilis Sequitur ex dictis quod si sic eciametiam aliud potest aliud perdere et etiam non haberet totam perfectionem simul etc.