Text List

Lectio 112, de Libertate

Lectio 112, de Libertate

De libertate voluntatis creatae

Consequenter circa materiam praetactam videndum est de uno argumento alias facta contra divinam voluntatem et arguitur deus vult concurrere producendo a effectum igitur etc

Propositiones

/ pro declaratione tamen huius ponuntur aliquae propositiones

Prima propositio

Prioritas concursus primae causae non est aliquo modo durationis

quarum prima prioritas concursus primae causae respectu voluntatis creatae non est aliquo modo durationis patet nam aliter effectus esset productus antequam concursus voluntatis esset signetur tunc aliquod instans in quo voluntas creata producitur

tunc sequitur arguendo ut facillime potest probari

Secunda propositio

Talis prioritas concursus primae causae non necessario includit praeter effectum aliquid causarum in voluntate

2a propositio talis prioritas non necessario includit aliquid causare praeter effectum in ipsa voluntate patet / quia si oporteret aliquid influere pari ratione requireretur alia dispositio et alia et sic procederetur in infinitum ergo tenendum est quod deo concurrente cum voluntate nihil producit nisi actum ad quem voluntas creata concurrit

Tertia propositio

Respectu actus boni deus voluntatem primam et inclinat ad agendum

3a propositio / respectu actus boni deus voluntatem praemovet et inclinat ad agendum patet in iustificatione impii quoniam specialiter praemovet voluntatem creatam ut ad iustitiam convertatur Ideo apocalypsis 3o dicitur "ego forisad ostium pulso" scilicet ut peccatores convertantur etc voluntas divinae praeventi voluntatem creatam gratiam infudendo ymmo causante stante cum voluntate creata adhuc deus incitat ad boni pro secundum Et sic respectu bonorum operum inclinatur divina voluntas

Quarta propositio

Respectu actus prohibiti concurrit deus secundum minimum gradum possibilem

4a propositio deus respectu actus prohibiti concurrit secundum minimum gradum possibile et extensive indivisibile ubi advertendum est quod concursus divinus sit simpliciter immensus et infinitus nihilominus deus non non concurrit respectu actus prohibiti nisi quantum effectus requirit concurrit tamen intensive minime sic ponit quia non actuat ad malum sed potius ad bonum

Quinta propositio

Prioritas dei concursus est sufficientiae necessitatis et excellentiae

5a propositio prioritas divini concursus est sufficientiae necessitatis et excellentiae patet primo in prima propositione quia non est durationis temporalis

sufficientiae quo ad primum membrum quia prima causalitas non indiget 2a causalitate ad ponendum eam in esse et habet primenitatem quia se sola sufficit

2o est ibi primenitas necessitatis quia quilibet effectus requirit ipsam primam caritatem si effectus producatur sic tamen non est de 2a causa 2o ratione excellentiae quia est suprema et ab ipsa omnis 2a derivatur et dependet

De causalitate divina

unde advertendum est quod sicut aeternitas habet quamdam prioritatem respectu temporis habet et posteriorem patet quia continet modos perfectionis et durationis rerum et continet ante et post et quantum ad essentiam habet sit individualis continet et praevenit

ita de voluntate sive creatae divina respectu causalitatis creatae habet excellentiam ex prioritate continuando ante et post Et illo modo deus prior secundum concursum sibi et creaturae et in hiis tribus consistit prioritas causae divinae In quibus magis particularum materiam est advertendum quod prima causa continet 2am et producit eam tamquam unib?am suae causalitatis patet nam est habitudo generis ad suos effectus ad intra

2o divina causalitas dat mensuram per immutationem causae primae et ratione huius habet rationem prioritatis

3o quia conservat caritatem creatam

/ 4o quia actuat et vivificat Ubi advertendum est quod creatura producta in esse nedum conservatur ad ipsa potentia causa sed immitatur et hac ratione cuiusdam affinitatis quam habet ipsa creatura cum divina essentia licet non informetur ab ipsa divina essentia

et cum hoc habet causalitatem ad reddendum eam in actu et si non sic dabat talem vivificationem licet adhuc conservaret in tali esse non actuaretur ad exeundum in actum talem unde ipsa divina caualitas est fons et origo totius rei

6to propositio divina causalitas est summa libertas et ideo in genere potentiarum liberarum est prima et summa

Ex quibus sequitur quod de prioritate praedicta quod prima causa prius influit respectu communis effectus quam 2a non prioritate temporis sed aeterna prioritate

2o sequitur quod posterius desinit Et sicut aeternitas est prior et posterior ita ymaginatur ut tactum est de caritate divina unde sic prius influere dicit perfectionem quia dicit excellentiam activitatis inmense et sic deo competit Consimiliter praeterius influere sic et perfectione denotat quia non concurrit ad durationem temporalem

Sexta propositio

Desinere prius influere dicitur[?] imperfectionem

7ma propositio desinere prius influere dicit imperfectionem patet per alium praecedentis

Ex quo sequitur quod divina caritas respectu creatae concurrit in infinitum est posterior

Ex quo sequitur quod aequae posterior sicut prior quia ab omni parte continet excedendo

Sequitur ulterius quod temporaliter habitudo est tota impertinens ad liberum arbitrium necessitandum patet quia non est nisi excellentiae et bonitatis ymmo excludit necessitatem eo quod concurrit libere volendo 2am causam

Corollaria

pro cuius declaratione supponitur quod talis influxus nihil aliud est quam divina volitio ad intra qua deus vult talem actum a voluntate libere produci patet quia deus sola voluntate deus ad extra agit et sic non indiget instrumento iuxta dictum apostoli dicentis "vocasti ea quae non sunt tanquam ea quae sunt" et alibi "ipse dicit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt" Et sic divina volitio inclinat formaliter creatura libere concurrere quia effectum habet libere produci a voluntate igitur illa influentia confert volitione divina libere concurrere

Ex quo sequitur quod licet divina volitio qua vult produci a licet sit distincta non esset positiva effectus nisi creatura concurreret libere patet quia includit haec et per consequens non tollit libertatem arbitrii ymmo potius auget quam si non praeveniret non sic se hominem patet nam sicut deus influit voluntatem Exemplum potest poni de effectu quem deus vult producere a tali causa tali tempori et tali in quo non stat ab alio nec etiam a se solo produci licet sua volitio sit in se inmensa

Sequitur ulterius quod magis consenda libertas ex praeventione divina quam si prima causa concurreret in genere finis praecise quia nedum praeventio tollit libertatem sed potius auget ut dictum est plusquam si non praevenitur patet nam sicut deus influit voluntatem praeter actum non influit modum agendi quia est talis ordo causarum igitur mere libere concurrit et influit

Sequitur ulterius quod non solum ex intrinseca libertatis conditione voluntas necessitatur ad divinam praeventiam ymmo magis concept?as

/ et sic praevenio longe distat a potentia libertatis sed voluntas divina necessitat sive causalitas increata actuat increatam ad exeundum in actum

/ 2o ad effectum producendum quia 2a est indeterminata ad ipsum effectum determinandum nisi a voluntate divina determinetur ita voluntas libera respectu divinae voluntatis Et sic tota determinatio activa respectu humanae est limi?re individua circa sua opera vel etc et nullam haec penitus includit necessitatem

Sequitur ulterius quod nullatenus inputandum est deo quod concurrat ad actum prohibitum necessario quia nullo modo neccessitat ad hoc ymmo remissius concurrit quantum ponit et quod prius concurrit ad ipsum actum prohibitum non est sibi illicitum cum ipse ordo causarum ymmo ordinem causarum componens

Unde sequitur ulterius error negantium actus positivos voluntatis unde ipsi ymaginati sunt quod actus voluntatis cum voluntate divina essent quid positivum ymmo dixerunt quod actus voluntatis vel aliud est quam ipsa voluntas Consequenter non oportet fingere respectus qui non sunt res positivae

Sequitur ulterius error negantium divinum concursum respectu talium non concurrere active et effective sed promissive

Sequitur ulterius liberum arbitrium prius agere in electione boni sive materiali esse falsae dictum et est error sicut de praecedentibus Sed quia sic dicantes ignorunt haec ideo etc

Sequitur ulterius error brouardin dicentis quod ex praeventione divinae causalitatis ad creaturam voluntas necessitatur ad quemlibet suum effectum vel actum et haec est tollere libertatem contradictionis Et de rationibus suis sophisticis deo dante in alia lectione videtur

Conclusiones

Secuntur ergo distinctiones 2ae scilicet 27 et 28va quarum sequitur conclusio prima primae distinctiones / conclusio ergo est christus non habuit fidem eodem modo quo nos vel etc

2a conclusio caritas est dilectio qua diligitur deus et proximus

3a conclusio dilecto qua diligitur deus non sit est in aliud perfectius amor vel dilectio sed hoc non tenetur

4a conclusio homo debet diligere proximum tamquam seipsum referendo dilectionem in deum

5a conclusio est de mente quod refertu in se ipsa sed in deum praecise

6a conclusio de?mus diligere deum toto corde id est omnes actiones nostras in deum referre

7ma praeter dilectionem dei non impletur salus in via scilicet ex nostra equitate naturali sed considerata nostra infinite dispensavit dispensavit nobiscum deus et sic sufficit

8va licet sit duo praecepta caritatis unum aliud includit

prima conclusio alterius distinctionis omne genus m?a datarum continetur in duobus p?is

2a conclusio nemo tantum se refert in deum quin diligat corpus suum unde ponit magister / distinctione de proximi dilectione nam quaedam est sicut de pereu?la de conversa?ne vel etc

3a conclusio corrupta est dilectio qua non diligit homo deum sed seipsum plusquam ipsum

4a conclusio homo inquantum peccator non est diligendus

5a conclusio parte cum petitur utrum parentes sint diligendi dicitur quod sic ratione naturae et pentele sed secundum ipsos mores malos non nec insequendi

6ta et ultima causalitas iuxta potest distingui quaedam perfecta quaedam perfectissima sunt duo alii modi et hoc satis ponit declarari quare non plus boloseni

PrevBack to TopNext