Text List

Lectio 120, de Libertate

Lectio 120, de Libertate

Recapitulatio

De praescientia Consequenter adhuc circa materiam de praescientia divina cum futuris contingentibus stat quod nullam rebus imponit necessitatem sed cum ipsarum contingentia stat quia ipsarum nullas non nuct nec etiam effectum libere productum a causa voluntaria

et ista est satis bona manuductio quoniam revera divina praescientia videt eas secundum quod sunt si sint futurae et cum aliis temporis differentiis

Difficultas de praedestinatione et reprobatione

Sed tamen restat maior difficultas de praedestinatione et reprobatione nam intra veritatis conditionem praedestinatus videtur dicere actum voluntatis divinae et determinationem quae habet determinationem sive ratione effectuum / et cum tamen praescientia divina non rebus imponat necessitatem praedestinatio videtur imponere vel etiam reprobatio

Propositio: Quilibet qui est viator potest esse praedestinatus stante lege

Pro cuius declaratione et evidentia ponuntur aliquales propositiones quarum prima / Quilibet viator potest esse praedestinatus stante lege ut nunc / patet / nam quilibet potest facere quod in se est ad sui finis consecutionem qua lege stante exibit ad gratiam si faciat si non ad dampnationem et reprobationem ergo est in sua potestate salvari vel non salvari / quare sequitur quod stante lege sine miraculo potest quis salvari esse vel etiam quilibet praedestinatus aequaliter

Ubi debemus advertere quod si divina praescientia nullam imponat veritatibus necessitatem nec divina voluntas cuius intrinseca conditio vel causalitas est nde intrinseca libera et magis habet rationem libertatis quam intellectus // Ex quo patet quod praedestinatio ratione voluntatis nullum habet difficultatis gradum vel respectu ipsius nec est color ad necessitatem inducendum / patet / haec ex radice iam tacta quia intrinsece est libera ergo etc

Ex quo patet contra aureolum quod haec consequentia non valet voluntas divina est ab aeterno determinata per velle ad producendum a effectum futurum ergo necesse est eam sic fuisse determinatam respectu illius effectus consequentia antecedens est verum et tamen consequens contra fidei veritatem unde idem aureolus deffecit non considerando de ratione libertatis divinae respectu effectus quae quidam est idem cum intellectu divino adaequate sic quod possit agere vel non / et hoc experimur in nobis

Ex quo sequitiur quod deus magis potestate concedit ad praedestinationem quam ad reprobationem sed scilicet utrobique et aeque contingenter quo ad primum patet quia deus respectu operationis elicite a viatore concurrit praemovendo et specialiter dirigendo in gloriam conferendo gratiam in praesenti / non sic autem in opere reprobati nec deus specialiter vult suum finem ultimum videlicet aeternam dampnationem unde probabiliter potest dici quod deus se habet privative vel negative respectu praesciti vel dampnati ubi se habet positive in praedestinato

Sequitur ulterius quod licet non steterit de lege nunc ordinata cum praedestinato nec staret ex ypothesy posse esse praescitum non tamen econtra

Quod duplex gradus praedestinationis[?]

/ Pro cuius evidentia est videndum quod duplex est praedestinatorum gradus primus est generalis de quibus constat divino intellectui quod voluntas est contingenter determinata scilicet divina ad futura gloriam suam concedendam scilicet in alia vita haec autem est generalis praedestinatio cum qua stat non agere sic quod sit praevolitum est a deo ymmo contingenter voluntas divina faciet actum

Alius est modus specialis dictus omni confirmatione et impossibilitatione respectu creaturae de carentia finalis perseverantiae unde aliqui praedestinarum fuerunt sic praedestinati quod non fuit in eorum potestate non fuisse non praedestinati de quibus verum est tamen deum eos in gratia confirmasse quare stante lege non est possibile eos esse praescitos / sicut de iohanne baptista et beata virgine licet deus potuisset eos omnino deserere de praescitis autem habentibus usum rationis non sic quia non potest eos obstinere in via

/ Circa quod advertendum est quod doctores et sacramenta scriptura volunt quod electi dei non possunt cadere intelligendum tamen est hoc secundum 2am acceptationem praedictam unde electi cum sumpto influentiae quod non permittat cadere non est in eorum potestate ut sint praesciti nec etiam possibile est quod dampnentur capiendo adhuc in sensu diviso / quoniam non possunt a gratia cadere nec finaliter eam perdere et haec de confirmatis est sic intelligendum / de reprobatis autem et praescitis non sic quia divinae voluntatis est impossibilitate ad malum sed ad bonum esset contra deum Et sic differenter deus se habet et diversimode respectu horum et illorum non obstante sua benignissima misericordia

Propositiones de gradu praedestinationis[?]

pro cuius declaratione maiori ponuntur aliquae propositiones prima est quod praedestinatio primo modo accepta nullum tribuit intrinsece praedestinato gradum dignitatis nec reprobatio indignitatis patet nam cum aeterna dei praedestinatione stat quantumlibet gradus malitiae intensus et de reprobato stat quantumlibet gradum perfectionis nam potest recipere ipsum gradum patet quoniam in baptismate aequaliter praescitus et praedestinatus recipiunt gratiam et alia dona caritatis et sic ab intra correspondet idem perfectionis gradus

Ex quo patet quod divina acceptatio in via quo ad creaturas denotatur grata et vita aeterna digna / nam potest esse respectu praesciti sic / ut patet in puero noviter baptismato quia acceptatio est secundum gradum caritatis mediante acceptatione divina aliter non sufficeret

Item praedestinatio respectu divinarum actuum denotat cognitionem felicitatis futurae deinde proportionalem volitionem Sed constat quod determinatio divinae voluntatis independentis a voluntate humana respectu ipsius voluntatis de pendenter ipsa voluntas dependens nullam dicit perfectionem nisi referendus ad divinam et sic non debet de hoc laudari neque vituperari

Ulterius sequitur quod dictum scripturae de iacob et esau potest intelligi secundum allegoriam ut iuacob figuret ecclesiam et esau synagogam Et sic idem dictum est personale

2o potest intelligi de speciali electione scilicet iacob dilexerit dilectione cum ipso tamen cadente et ista vocatur gratia cadens / sed alia est specialis

/ ubi advertendum est quod aliquorum fuit oppinio quod praedestinatio respectu creaturae causat necessitatem unde licet concedant possibilitatem ad contrarium dicunt tamen de revelatis sed gentiles omnes hoc videntur evitare / nam etiam isto modo daretur ignorantia negligendi salutem Nihilominus est dicere tutius quod quilibet contingenter salvabitur nec praescientia praedestinatio etc plus ponunt necessitatem quam si non essent

Ex quo sequitur quod nulli praescito repugnat habere gratiam et divinam acceptationem et ista sufficiunt in uno sicut in reliquo Ex quo patet quod aequaliter reperitur dignitas tam in praescito quam in praescito quam praedestinato Et sic nihil se habet repugnans in praedestinato ad mortem vel culpam Ex quo sequitur esse falsum quod omne meritum est effectus divinae praedestinationis patet / quoniam stat sortem actualiter mereri et tamen non salvari Unde petrus peccaverit et aeterna morte eo ipso dignus et tamen erat praedestinatus Ex alio patet nam quicumque servat mandata dei dignus est vita aeterna et tamen stat aliquem praescientem ipsa servare ergo merebitur vitam aeternam Ultimo advertendum est quod tenendo aliam viam non est alia resolutio nisi quod divina immensitas est ultima respectu iustitiae cui standum est unde nec ratio naturalis nec iudicium est regula sufficines ad concludendum hoc est iustum vel non unde diceretur quod libertate sublata oculto iudicio deus iustissime faceret quod unum eligeret et aliam dereliqueret non respiciendo ad merita / Et ideo secundum apostolum apparet hoc nam dicit apostolus "figulus facit unum vas in contumeliam fungens et ex eadem materia aliud reparans sive reordinans" Ita de deo diceretur / Et sic tenat quam viam voluerit prima tamen tutor unde licet haec consequentia sit ?Va praedestinatus est ergo salvabitur nihilominus daret aliqualiter occasionem peccandi adhuc positionem et hoc consurgit ex negligentia et ignorantia intellectus

Conclusiones

Secuntur distinctiones primo 3a 4ti cuius conclusio prima de baptismo / verum materia baptismi est elementarum aqua et hoc est ad removendum alios liquores sed forma sacramenti constat in verbis quae talis est ego baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti unde sciendum est quod in homine qui sufficienter fidem haberet sufficeret solum illa calu?la in nomine patris etc sicut in multis sanctis facit in alio autem non sicut in pueris et infantalis

/ Circa 2m punctum baptismus fuit circa tempus iohannis et ille filia nostri fuit vel etiam circumcisio tamen baptisma iohannis futi in aqua solum et vocabatur baptisma et poenitentiae quia idem 1o praedicabat poenitentiam agite appropinquatis regnum caelorum

PrevBack to TopNext