Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 123, de Libertate
Tertia modi visionis et tres modis revelationum
Consequenter circa materiam praetactam est sciendum quod triplex est visio / nam una corporalis alia vero spiritualis alia tamen intellectualis Corporalis secundum augustinum est illa quae fit per sensum exteriorem corporalem et per speciem sensibilem Spiritualis vero est quae fit per sensum intellectualem in virtute ymaginaria vel aestimativa licet per speciem alicuius corporis fiat et spiritualis vocatur quia non ab aliqua materiali virtute fit 3a visio est mere intellectualis quae fit per vim intellectivam abstractam a materia scilicet per speciem non sensibilem Et iuxta hoc sunt 3es modi revelationum
Secundus modus
de 2o habetur in actibus actibus apostolorum de petro qui vidit in spiritu "calatum de caelo missum animalibus plenum lintheis alligatum" et haec visio non fuit per sensum exteriorem sed spiritualem et ad hoc genus reducuntur visiones factae in sompniis sicut habetur genese 9o Sed quantum ad ista duo genera sunt infiniti gradus ymaginabiles secundum varias proportiones signorum ad signata nam illud quod intenditur a deo potest esse magis simile et ita de 2o genere potest dici proportionaliter
Circa quod est advertendum quod circa utramque visionem infiniti possunt contingere errores nam iudicium quod ex puris naturalibus elicitur circa tales spirituales revelationes est fallax et deceptionum quod reputatur fallaci iudicio provenire et haec ex praesumptione ut ex humano ingenio et iudicio eiusdem possit dici posse fieri quidquid non potest fieri sine divinae intuitu et gratia concurrentibus quapropter balthazar rex babi?cus nescivit exponere manu scribentis misterium quoniam eius ingenium ad hoc expondendum modo sufficiat sed daniel sibi exposuit et habitu prophetico explicavit
Tertius modus
Modus omnium visionum seu revelationum intellectualium subdividitur in 3es partes partiales / nam in primo gradu reponuntur visiones et revelationes in verbo factae quibus videntur secreta quae deus vult revelare videnti Sed infimus gradus est ex visione fidei sive actualis sive habitualis et inter ista sive actu sive habitu ponuntur alii gradus particulares in medio et ibidem continentur omnes revelationes prophetice et aliae quae non sunt immediate in verbo et reducuntur ad medium genus / et ibidem posset poni species varie praeter visionem in verbo et aenigmatica fidei
Conclusio contradictoriam[?] de revelatio tertii generis in primo gradu
Sed quia primus maiorem habet difficultatem quantum ad materiam praesentem quia de corporali non est difficultas sed de revelatione 3ii scilicet absoluta assentiva quomodo salvari potest futura contingentia Et non relictis aliis modis / de absoluta principaliter intendo et non de conditionata
Circa quod ponitur conclusio contradictoria errori aliquorum videlicet quod absoluta revelatio futuri contingentis nullatenus tollit contingentiam ad utrumlibet / unde dixerunt quidam quod talis absolute infert necessitatem cuius radix est quia deus non potest dicere falsum nec decipere creatura quibus visis et positis necesse est sic evenire eo quod transit in praeteritum et sic contraxit necessitatem
Rationes pro conclusio contradictoriam[?]
Prima ratio
probatur quoniam notitia creata quae realiter est revelatio in particulares videtur quantum ad effectivam causalitatem vel finalem ad effectum revelatum ergo eius positio non variat effectuum sive causarum positionem sive natura ipsorum ergo si effectus erat unde revelationem contingens futurum et etiam post revelationem
Secunda ratio
2o ad idem si esset una intelligentia pure speculativa et nullo modo practica quae quidam omnem cognosceret veritatem ad hoc talis non imponeret rebus necessitatem igitur et a fortiori nec notitia creata quia haec inpertinens esset ad effectus ac si nihil intelligeret / patet hoc de visione mea circa sortem currentem nam sicut ego videns sortem currentem visio mea nullam cursui suo imponit necessitatem ita nec intelligentia igitur etc
Tertia ratio
Item fortius arguitur et magis apparenter nam errore praetactus datus sequeretur quod tota trinitas non potuisset christum a morte perservasse consequens ens absurdum et patet consequentia nam animae christi in incarnatione fuit sua passio revelata igitur sic taliter opportuit eum pati nec iudaei potuissent fecisse quin ita f?eusset
Quarta ratio
Item sequeretur quod deus posset suam potestatem diminuere consequens est erroneum et antecedens patet patiendo quod deus revelet sorti a cras fieri / deinde revelet eidem se non facturum a tunc sequitur diminuendo potentiae divinae quia non faciet a et per consequens impossibiluit se ad haec non faciendum
Quinta ratio
/ ymmo secundum magistri oppinionem supposito quod "anima christi cognosceret omnia quae verbum" / tunc isto dato sequitur necessario se impossibiluit ad omnes effectus qui non erunt patet quia in instanti suae creationis recipit revelationem de omnibus contingentibus futuris ergo etc
Item sequeretur quod verbum dei non potuisset redemisse mundum nisi per mortem modo consequens est falsum et consequentia patet quia ita revelatum igitur necessario debuit evenire
Item sequeretur quod Petrus necessario peccavit post revelationem a christo sibi factam scilicet quod negaret christum ergo necessitatur ad peccandum et iudaei ad christum crucificandum et per consequens omnes peccantes peccarent de necessitate ymmo quod omnia necessario evenirent quod fuit superius discussum quia data ypothesi quod animae christi sit haec revelatum ex ipsa ypothesi revelatione sequitur necessitas et sic positio erronea videtur et falsissima
Conclusiones
Secuntur conclusiones distinctionis 9ne et 10me 4ti sententiarum prima conclusio utrum liceat baptizare aliis quam plenis Respondetur quod principaliter presbyteris et non aliis nisi in casu necessitatis et sic venalia vel aliquis alter minister in haec posset esse
2a conclusio de verborum forma unde si verborum forma non observetur utrum valebit et hoc habetur de quodam sacerdote qui ligam latinam nesciebat proferre dicit baptizando in nomine patria et filia et spiritui sancta Responsum fuit a papa quod sacramentum habebat efficaciam quia non per maliciam faciebat sed linguam latinam nesciebat