Text List

Lectio 127, de Libertate

Lectio 127, de Libertate

De liber arbitrio in se

Quod a parte rei eadem est potentia adaequate quae est consiliativa discursiva et electiva

Consequenter est de materia libertatis tractandum scilicet de libero arbitrio in se considerato unde primitus advertendum est quod libertas voluntatis est eadem potentiae quae est consiliativa desiderativa vel disursiva et volitiva patet / quia frustra sine necessitate multiplicarentur entia ubi per unam rem salvari possent

2o nam si potentia volitiva consiliativa et discretiva distinguerentur ab anima tunc ponatur quod distingantur realiter inter se quo dato anima tunc non erit rationalis et sic rationale non esset animae intrinsecum igitur etc

Item sic se haberent quod una esset rationalis et alia elecitiva et tunc ergo si sic essent substantiae illae substantiae et per consequens beatificabiles aut dampnabiles et sic de aliis potentiis ymmo nobiliores essent ipsa anima patet quoniam esse reale est nobilius quam non rationale

Item talia ponuntur apud aliquos accidentia / modo quod aliquod accidens sit potentia volitiva vel etc non est necessariam ymmo non potest eis competere quia sunt denominationes concreativae

Corollaria

Ex quo sequitur vanitas fingentium liberum arbitrium esse compositum ex intellectu et voluntate unde ymaginantur quod liberum arbitrium exprimitur per duo vocabula et ideo debet dici arbitrium liberum ut sit potentia resultans ex elicitiva et volitiva / Sed defficit in hoc quod praesupponit quod sit dispositio a parte rei cum tamen non / et sic ymaginatur falsum

Item sequeretur quod eadem ratione componeretur ex 3a et 4a et sic in infinitum ut sic arguit altissiodorensis

Ex quo sequitur quod nihil est quaerere utrum intellectus sit liber vel voluntas et utrum a parte rei consistat voluntas et intellectus quia eadem aedequate sunt / et sic difficultas debet resolvi ad actus animae qui quidam producuntur libere 2a necessario Et sic de actibus debet quaeri qui sunt liberi et naturaliter producti Circa quod est oppinio altissiodorensis expresse tenentis quod actus elicitus est iudicium diffusivam ultimatum ipsius voluntatis et ex consequenti ponit libertatem esse in intellectu vel ratione unde ymaginatur idem doctor quod in operantibus motibus concurrit duplex iudicium

unum unum deliberativum et ad consiliativum quo intellectus elicit vel iudicat quod haec est faciendum vel non faciendum et illud nec est meritum nec demeritum exitus quando fit ex fide scilicet in iudicando

Aliud est sententiativum diffinitionum et imperativum et executivum / et istud iudicium est ipse intellectus vel consensus quo consensu acceptatur et iudicatur ultimate quod iudicatur in intellectu / et hoc ultimum ponit esse liberum / Et ideo potentia huiusmodi actus vocatur liberum arbitrium capiendo pro potentia iudicativa quia actus eius est iudicativus / et vocatur liber et non proprie in appetitu licet aristoteles in ethicis aliter dicit

Notabilia

unde advertendum est quod resolutio ultimata istius doctoris stat in hac utrum actus elicitivus sit magis appetitivus quam cognoscitivus / quia pluries dictum est quod multi actus sunt in anima qui sunt realiter idem sicut visum fuit in materia de fide Et ideo data electione / tale iudicium vocatur discretionis sed ultimum vocatur electionis vel cognitionis licet habeat utramque conditionem / et sic vocatur actus rationis

Sed quia communis oppinio est ad contrarium vocatur magis appetituvs

ulterius est advertendum quod alii doctores vocant liberum arbitrium gratia sui in ordine ad actus animae / et quia in contemplatione primae veritatis consistit principalis animae nostra felicitas ideo voluntatis actus in ipsum oordinantur / quia ipsa veritas prima est gratia cuius sunt omnes actus ipsius animae Et sic ponunt quod in intellectu ponitur et consistit veritas libertas

2o ymaginatur quod intellectus est principalis modo regno animae quia se habet non per modum consulentis sed per modum si diffinientis et operantis voluntas autem per modum exequentis / Et ad hoc resolvit libertatem

unde advertendum quod non discrepant de intellectu cum oppinione altissiodorensis quantum ad libertatem contradictionis quae stat sic quod concurrentibus quibuscumque causis ad actus elicitivi productionem / est tamen in potentiae animae illis stantibus exire vel non exire in actu / posito saltim obiecto et hoc absque adiutorio alicuius alterius causae Et in hoc stat libertas contradictionis Et sic non dependet pro tunc sua actio maxime ab aliqua particulari causa Sed ut materia magis in particulari discutiatur introducuntur aliquae rationes

Quod voluntas non sit libera

quarum prima Arguitur enim sic quod voluntas non sit libera / nam proposito quocumque obiecto voluntas necessario habet aliquem actum ergo non est libera / consequentia nota antecedens probatur / nam proposito obiecto ratione boni movet veritatem ad ipsius prosecutionem etc vel elicit velle ut nolle vel resistit / si primum habetur intentum si 2m tunc necessario elicit actum igitur non est libera

Obiectio

/ Et forte aliquis diceret quod resistet per se non sequendo obiecti motionem

Responsio ad obiectionem

Sed contra hoc apparenter arguitur sic nam voluntas ex resistentiis talibus pluries iteratis facilitatur igitur in ea acquiritur habitus vel actus resistendi

et sic per actus resistet ergo etc Et haec est ratio magistri iohannis de rippa et adam etiam in 4to

2o arguitur nam si voluntas esset libera produceret actum suum subitus vel successive / non primum quia in aliquo tempore dato intenderet actum usque ad gradum infinitum patet quoniam in quolibet instanti aequalem gradum producet ergo in infinitum intensive / nec 2m potest dici quia non habet resistentiam respectu productionis sui actus ex eo quod non agit successive / antecedens enim patet quia possset augeri resistentia ad aequalitatem activitatis voluntatis quo dato impossibilitaur voluntas ad suos actus et per consequens non esset libera

3o arguitur per philosophum 7mo ethicorum ubi comparat sillogismum practicum et speculativum ad animam ponendo convenientiam et disconvenientiam / disconvenientia talis est quia conclusio sillogismi speculativi facit scire potissime non sic est de practico quia conclusio quae necessaria operatur et anima post cum et ita se habet sicut per ipsam conclusionem practici significatur ut sit conclusio practici quod omne dulce est gustandum et occurrat aliquod aliud particulare In sillogismo aut speculativo consistit in necessitate ad operationem ipsius practici

4o habitus exit in act absque concursu libero et modo naturali patet in singulis habitibus scientiis igitur actus voluntatis qui non est m?ris activitatis exiet in actu quia non est suspensus

Confirmatur quoniam habitus in aliquo gradu movet voluntatem ad actus productionem igitur necessabit voluntatem ad actus productionem sui consecutionem

5o voluntas neccessitatur saltim carens gratia a temporibus illicitis igitur non est libera consequentia tenet antecedens patet quia ipsa sic carens gratia non potest temptationibus resistere sicut dicit beatus augustinus quia alio modo dicere esset pelagii error et haec patet quoniam sine gratia non potest superare temptationes

6to vel voluntas se haberet pure passive / vel active sed nullum istorum potest dici igitur consequentia tenet et antecedens patet prima non primum quia non esset libera eo quod actus producibilis non est in potentia passiva sed praecise in potentiae agentis / et sic sequeretur quod obiectum necessitaret voluntatem ad sui executionem Sed quod non se habeat active maxime respectu actuum intellectivorum patet quia non se potest habere respectu habitus quia tantae activitatis est quod "per ipsam agonizantes coronantur"

Confirmatur nam respectu actus beatifici sed habet pure passive igitur non est libera sed quod nec sic se habeat patet / quia non potest caritatem producere quoniam excederet vires animae igitur non potest ad actum beatificum / quia nobilior est

arguitur voluntas nonquam libere vult igitur non potest esse libera vel libere velle consequentia tenet et antecedens patet quia quandocumque vult / suus actus continuatur in ea ergo necessitatur ad velle et antecedens probatur quia non datur ultimum instans rei permanentis in esse et per consequens necessitatur ad volendum quod fuit declarandum

Confirmatur / quoniam si sic esset tunc esset libera antequam actus produceretur sed haec non potest dici quod patet / quoniam in instanti productionis actus non est in potestate voluntatis quin velit igitur semper necessitatur

8vo arguitur inquirendo de voluntatis determinatione ad suum actum / tunc vel ipsa voluntas agit determinate vel indeterminate vel per actum liberum vel naturalem / si per naturalem tunc necessitatur / si de libero iterum de eo quaeritur quid per eum determinetur sed nihil et tunc si per nullum nulla ratio potest dari quare plus producat in prima parte istius horae quam in 2a Tunc arguitur in prima hora non est voluntas determinata ad producendum suum actum igitur nec in 2a igitur ipsa non est libera et hoc de argumentis pro praesenti sufficiat

Conclusiones

Secuntur distinctiones 18va et 19va 4ti sententiarum conclusio prima est quod claves summis sacrdotibus concedendae sunt id est absolvendi et ligam dei potestatem habent quod designatur per claves nam sicut clavis firmat et defirmat ita et ipsi

2a conclusio est una oppinio quod peccator per peccatum duplici ligamine ligatur scilicet macula et culpae poenae obligatione unde oppinio fuit quod deus se solo tollit culpam et ligamen culpae et sacerdos solummmodo ligamen

Sed hugo de sancto victore in libro de sacramentis dicit quod confessio est necessaria viatori quare si sit necessaria sumitur tollit ergo aeternam poenam et per consequens sacerdos absolvens tollit viatori aeternam dampnationem

Unde advertendum quod clavis non capitur per cognitione morbi spiritualis discernendi sed sumitur pro auctoritate discernendi / Theologicus autem licet habeat cognitionem morbi et scientiam nihilominus non habet auctoritatem nisi ordines sibi conferantur

Utrum autem possit applicari ad quamlibet materiam est dubium quidam dicunt pro sic sed tamen dico quod istud est quodam modo iuridicium habet enim aliquid de iure positivo id est pollitico et ideo deus reliquit iudici ad hoc sufficienter de pu?to scilicet vel episcopo vel sacramenti vel alteri quo sublato confessio non haberet efficaciam

Alia distinctio cuius conclusio prima claves recipiuntur a sacramento / sed utrum sit idem praeter caracterem ordinis / dicitur quod caracter potest capi secundum duas claves sed illa potestas non est aliquid positivum

2a conclusio quae recitat oppinionem unam quae tenet quod nullus tenet claves nisi tenuerit ritum et ordinem apostolorum Ad quod dicitur quod malitia sacerdotis non malitia sacramentum confessionum vel claves licet non ydoneae conferat vel sanctae et haec de lectione

PrevBack to TopNext