Text List

Lectio 130, de Incarnatione

Lectio 130, de Incarnatione

Utrum secunda persona in divinis naturam humana hypostatice sibi univerit

Consequenter circa ministerium incarnationis christi quod tractatur in 3o sententiarum circa unionem ypostaticam ipsius incarnati verbi movetur talis questio Utrum 2a persona in divinis naturam humanam ypostatice sibi viverit

Rationes principales

et arguitur primo quod non nam ista unio repugnat philosophiae principiis et cuilibet secte ergo non est possibilis consequentia tenet et alias patet quo ad sui primam partem nam sequeretur ex illa quod deus esset mortalis corruptibilis et sic s de talibus quae aeternitati praecise repugnat et absolute

/ Etiam sequeretur quod homo ab aeterno fuit ymmo sic quod deus possit esse asinus vel lapis nam quia ratione uniuit sibi unam creaturam eadem ratione et aliam et sic deus esset asinus ymmo quod plus est quod pater per aeternam generationem asinum produceret et sic de aliis inconvenientibus quae videntur toti philosophiae repugnare

Confirmatur adhuc nam eadem ratione qua conceditur quod aeternitas est mutabilis illo modo eadem ratio esset quod bonitas summa esset peccabilis probatur consequentia nam tanta est repugnantia divinae aeternitatis ad mutabilitatem quanta est divinae voluntatis ad malitia ergo si unio conceditur et relicum ergo hac stante deus esset miserimus quod absit 2a pars antecedentis videlicet quod omni sectae repugnet incarnatio verbi primo de secta iudaeorum quia negant trinitatem et per consequens incarnationem quia christum esse deum / Et ad idem est doctrina sive fallacia macometi ut patet per traditionem almakani in alchorano in quo tractatur de macometo unde ipse macometus negabit christum esse deum

Confirmatur de iudaeis qui messyiam expectant tamquam regem temporalem regnum iudaeorum restiturum Et hoc enim nedum de iudaeis dicitur sed etiam de nostrae filiorum zebedei fuit nam et ipsa christo dixit / "dic ut hii duo filii mei unus sedeat a dextris in regno et alius a sinistris" introducta tamen a beato iohanne evangelista ut dicunt quidam / Cui respondit christus "nescitis quid petatis" non nostri solum dicit sed filiis quoniam urre?m introduxerat ad haec

Item ex alio patet de discipulis in emaux euntibus dicentibus christo eis loquente sperabamus quod esset redempturus israel scilicet a servitute et reddere in abertatem scilicet temporalem

2o principaliter arguitur opera trinitatis sunt indistincta et tamen pater non est incarnatus igitur nec filius consequentia patet ex suppositione iam in titulo quaestionis et antecedens est fides catholica

Confirmatur nam haec unio si daretur ad essentiam terminaretur eo quod ratio personalis ut sic non est unibilis nisi inquantum ydemptica essentiae ergo in eo habet essentiam pro eo et per consequens quaelibet persona est unita in ipsa unione ypostatica

Sed contra

Ad oppositum evangelicum verbum iohannis primo ubi dicitur "verbum caro factum est et habitavit in nobis" scilicet in istis inferioribus sicut frater et Etiam patet per cimbolum patreum "Et homo factus est"

Divisio quaestionis

In questione ista quae est lecture huius ultima ponentur 3es articuli et patres si tempus pateretur In primo ergo videbitur de prima ratione facta / In 2o declarabitur materia et modus sustinendi incarnationem et eius unionem In 3o videbitur de habitudine ipsius ypostatice unionis ad virginem gloriosam secundum quod hoc sacramentum celebratum est spiritu sancto cooperante specialiter

Propositiones

Quantum ergo ad primum sit haec prima propositio quod ad hanc unionem nullam sequitur repugnantia / probabitur in terminis claris

2a proposito haec unio sufficienter sua detur ex misterii decentia

3a propositio insolubiliter apud quodcumque bene dispositum concluditur ex iudeorum et sarracenorum legis continentia

Probatio primae propositionis

Prima ergo propositio ut probatur non repugnat ex parte divinae omnipotentiae quia respectu nullius est repugnantia respectu divinae omnipotentiae sed bene est ex incompossibilitate effectuum quia quod deus non possit facere lapideitatem esse humanitatem non est repugnantia ex parte eius omnipotentiae nec ex parte effectus in se

quod patet satisfaciendo cuilibet philosopho conveniunt impugnanti unionem ypostaticam esse im possibilem

2o philosophi posuerunt in lumine naturali aeque difficilia ad salvandum ut de materia ydearum quae quidam materia bene in se resoluta ponit res ydemptice deo uniri et sit haberet concedere quod deus intrinsece licet sit immutabilis esset tamen res quae esset mutabilis et per consequens oporteret concedere quod esset mortalis et tamen incorporalis

3o si caluderet distantiam haec videretur propter repugnantiam infinita extremorum / quoniam prima assumens et assumpta infinitam haberet distantiam sed haec non convenit sicut patet de habitudine dei ut est causa finalis ad omnem creaturam cuius ut finis est quaedam unio ad quamlibet creaturam et tamen extrema maxime distat secundum rationem ratione diversitas nam per hoc primum habet rationem finis mobilis ad aliud habet rationem de directo contrariam Simile est de unione ypostatica nam inmense et infinite est unibilis essentiae quod concesserunt philosophi potestates felicitatem obiective esse in deo

3o vel 4o ex hac ratione non sequitur mutatio in deo patet nam aeque bene salvatur sicut de noviter influere tam effective quam obiective quam finaliter Ita quod ex novo dei influxu non arguitur mutatio igitur nec ex habitudine naturae non mutatur intrinsece

Probatio secundae propositionis

2a propositio persuadetur ostendendo decentiam unionis primo enim patet de regimine naturali nam sicut in ipso deo propter suam bonitatem assumit causas 2as in quibus communicat secum coexistere ita se solo potest in gratuito regimen ipsam decet ipsam regalitatem summam sumere creaturam et gratuite influere in fideles consequentia patet / quia magis debet relucere quam in eadem 2o ad complectivam universi congruit haec unio / quod patet ex eo quod per hanc quaelibet creatura in se vel suo simili deo coniungitur et per hanc coniunctionem reformatur ut patet per omeliam gregorii ubi dicitur ratione animae participat homo cum deo unde habet homo sentire cum breviter vegetari cum plantis ratiocinari cum angelis etc Et sic quodam modo videtur homo omnis creatura

3o decuit ut divina potentia magis manifestarentur nam opera divina naturae sunt divinae potentiae et naturae communia quoniam talia super leges naturae fuerunt Ideo iudeis interrogantibus "Tu qui es an alium expectamus" Respondit eis dicite iohanni "caeci vident claudi ambulant" etc et haec dicebat ad potentiae infinitae ostensionem in christo infinite et intrinsece existentis quodam patet nam licet alii fecerint miracula non tamen virtute propria sed suis orationibus impuetrando a deo christus autem nedum auctoritate vel virtute propria sed aliis dedit potestatem et eius auctoritate miracula faciebant Et nedum christus fecit circa naturam humanam sed spiritum sanctum in corda fidelium immittendo perfudit / Ex qua quaedam missione ydiotae facti sunt sapientes sine doctrina humana praemia loquentes dei magnalia sicut patet de beato iohanne evangelista petro et amd?ae qui piscatores fuerunt et alii apostoli quasi pro maiori parte quibus concluditur 2a propositio praelibata

Probatio tertiae propositionis

2a propositio probatur pars propositionis probatur videlicet quod ex dictis iudaeorum et paganorum continentur incarnationis misterium nam circa hoc venerabilis beda in libro suo de temporibus capitulo 8vo deducit ex prophetia danielis praecise tempus incarnationis et passionis christi saltem sine notabili differentia / unde danielis 9no scribitur "septuaginta ebdomades agregataesunt super populum tuum et urbem tuam staret iherusalem" et ubi beda dicit non esse ducendum quin illa verba denotent incarnationis unctionis et passionis misterium Unde etiam notat ibi quod narrate esdra neemias erat picerna regis personarum scilicet atharxersis qui ne?us 2omo anno sui regni mense musam impetravit muros iherusalem restaurari permittente cyro rege sed nondum reperati erat totaliter / Et tunc incipiendo a 20mo anno regni ipsius atharxersis reperiemus septuaginta enbdomades usque ad christi incarnationem secundum danielis prophetiam

Advertendo tamen quod diversitas in haec videtur propter annum lunarem et solarem sed quantum ad hoc non sit nobis cura quia non est notabilis differentia Et sic oportuit ante hoc hanc prophetiam debere compleri

Unde advertendum est quod enbdomades capiuntur pro annis sicut in scriptura alibi reperitur Et hoc videtur magister nicolaus de lira dicere quod pro una enbodomade accipiuntur 7 anni et sic multiplicatis 7lis per 7 habebitis annos fluentes usque ad christi incarnationem unde beda distinctione resoluvit / unde videamus quot anni fluxerunt a 20mo anno regni atharxersis usque ad 17m tyberii sub quo passus est christus Ubi tamen advertendum est quod ab illo 20mo anno secundum cro?cas usque ad darii mortem fluxerunt centum et 7 anni et post hoc macedoni divinum haberunt supra personas A morte autem darii usque ad mortem cleopatrae et cleopatras usque ad octavanum ccc?tis et quadringentis 16 annis durant quo tunc romani monarchiam suspenserunt scilicet supra personas Et ab eius morte scilicet ab octoviano duravit monarchia 59 annis Et ergo annis calculatis et simul sumptis numerum annorum praedictorum habebitis et addantur supra quadringentos et 16 numeris aliquantulum erit maior

ut dicit de lyra et Et ergo talis annorum agregatio prophetiae danielis correspondebit Sed quicquid sit de illo numero tempus prophetiae iam lapsum est quare sufficit haec satis catholicus

Item a fortiori contra iudaeos arguitur nam a tempore damnos legis iudaeorum in legis probatione habuerunt miracula semper et tamen primus christi incarnationem cessaverunt / unde ad apostolos et alios sanctos translata fuerunt et sic patet quod sua lex fuit nostrae legis figura

Item alias nonquam permissi sunt passionem gravem nisi propter peccatum unibile nunc autem patiuntur peccato / nec liberantur ergo videtur quod causa habeant assignare propter quam sic tenentur et non aliam quam propter christi crucifixionem et sic inexcusabiles redducuntur nec quaerunt remedium negantes christi mortem Contra quos almachanus in alchorano capitulo 9no dicitur quod hunc habuit recipere et habebat tamquam verum messyani

Ultimo quantum ad legem macometi dicit idem almachanus in alchorano quod macometus approbat moysem et christum esse mangum prophetiam et etiam alios prophetas dicens quod christus habuit spiritum dei et hoc libro decimo octavo capitulo undecimo Et sequenti inducit de macometo quomodo iohannem baptistam approbavit sed tamen constat quod fuit preco salvatoris nam ipse dicit quod procubens non erat dignus solum est corrigiam calciamentorum eius si christi in quo denotatur incarnationis misterium / Et breviter haec omnia inducuntur ut goliad proprio gladio feriatur scilicet iudea secta per suas scripturas pro rea dicatum

Conclusiones

Secuntur distinctiones / conclusio primae distinctionis in ordine et est de matrimonio fide et prole

alio conclusio quod neuter eorum potest abstinere uno invito

3a de maleficiatis non potentibus exercere actus generationis

4a a muliere notarie formicaria potest quis separari

Alia distinctio / cuius conclusio minores ordines non impediunt matrimonium

Alia distinctio cuius conclusio est de voto

2a conclusio disparatas leges impedit matrimonium

3a conclusio matrimonium impeditur propter affinitatem et cognationem spiritualem

PrevBack to TopNext