Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 3, De fide
Conclusiones circa fidem
Consequenter circa materiam fidei est advertendum nam cum dictum sit prius lectione praecedente quod licet fides sit accidens tamen aliquam habet perfectionem quam non habet aliquam substantiam scilicet modum assensus divini iudicii quoniam sicut non dependet a futuro contingenti nec fides et ita conditio nisi creaturae alteri competit et ista conditio modum habet aeternitatis quantum ad hoc nec transit talis assensus in praeteritum sicut nec divinum iudicium et hoc ex modo suae aeternitatis Unde licet beati assenserint quod resurrectio mortuorum erit non trahit necessitatem ex praeterito / Et pro isto ymaginetur aliqua creatura quae necessario sequatur modum rectitudinis divinae et sic quod habitus semper sit conformis divino iudicio tunc ex immensa dei omnipotentia non esset ymaginabile quin deus poteurit producere quantitatem quae conformitatem haberet ad ipsum tunc proportionaliter haberemus loqui de fide sicut de divino iudicio Ita quod non stat fidem aliqualiter discedere a divino iudicio / Ita quod divinum iudicium sit exemplar fidei et quod eadem sit habitudo fidei ad divinum iudicium sicut signati ad signum vel sigillat ad sigillum
Et ymaginetur quod sortes videat in verbo quicquid deus videt tunc illa notitia erit proportionata sibi et quod quicquid et quod quicquid repraesentat in verbo ita et sibi Ita ymaginetur quod divinum iudicium dei iudicium esse sit notitia et quod sortes videat in verbo sortes vides quod iudicium erit et tamen hoc non obstante non cognoscit nisi finite quare ergo non potest habere unam quantitatem quae sibi sic repraesentaret et quae haberet huiusmodi congditionem Item ut tactum est prius positio est aliqualiter difficilis si tamen consideremus bene hoc / faciliter erit istud salvabile quia istud non set tantum quantum est immensa potentia
/ Etiam ex quo fides facit quod intellectus abnegat se et omnem rationem et facit credere quod una res est 3 quaecumque ratio ad oppositum dicitur si ergo fides habeat ita effectus nobiles non est mirum si fides sit conditionis excellentis Unde ymaginandum quod ista denominatio esse infalliblem sit communicabilis creaturae quo dato si esset aliqua talis quae esset rectitudo bonitatis videtur quod non posset errare
Objectio contra illas conclusiones
Prima ratio
/ Tamen ista positione non obstante videtur quod posset peccare quia esset intrinsece libera ergo respectu a effectus posset agere vel non agere et asi?i potest cadere sub praecepto Tunc praecipiat deus quod faciat a cum sit libera poterit non agere a quia ob hoc non necessitatur intrinseca causalitas / Etiam praeceptum est extrinsecum ergo poterit agere ad oppositum et sic poterit peccare / quia transgredietur divinum praeceptum
Secunda ratio
/ etiam dato quod esset necessario conformis cum iudicio divino staret quod esset rectitudo alteri et non sibi sicut fides est notitia divinae notitiae et non est sibi notitia ergo ista positio non est radicata nec est repugnantia quod aliquid sit notitia aliqualiter alteri qualiter non est sibi sibi verbum est finite notitia alteri et non fieri Et sic talis creatura esset peccabilis
Responsio ad rationes praedictas
Ad primam
ad primam quando dicitur huiusmodi creatura esset libera posset dici de libertate quod non esset libera respectu quorumcumque actum / sed sufficit quod respectu alicuius / sed non valet solutio Aliter ergo dicitur quod loquendo de ipsa sicut de beato confirmato quia beatus est liber et per hoc proabaretur quod posset peccare et sic diceretur quod casus non esset possibilis licet quaelibet pars esset possibilis Aliter dicitur quod in illo casu propria natura et inseparabilis esset sequi divinum iudicium et sic stante praecept non libere producit a quasi haberet a rectitudine naturali Et sic sequitur talis creatura divina rectitudinem unde ymaginabile est quod de natura sua sequetur conditionem divinum iudicii et naturaliter et dicitur quod sequitur conformitatem divinae rectitudinis et sic talis actus ex eo quod intrat sub praecepto intrat latitudinem divinae conformitatis et quod naturale est quod feratur in illud ideo quantum ad hoc motio illa non esset eleciva sed naturalis et adhesiva primae rectitudini / Et potest exemplificari / quia alias tenui quod naturalis inclinatio semper est recta q directa a natura infallibili quia deus non potest immediate inclinari ad malum unde peccata quae veniunt in natura proveniunt ex parte materiae et non agentis Et tunc dicitur quod in casu in quo esset aliquod praeceptum sic a deo datum quod esset contra inclinationem naturae subspenderetur inclinatio naturalis et variaretur unde guillelmus parisiensis in suo libro de virtutibus fuit istius oppinionis quod inclinatio naturalis est rectissima
Ex quibus dictis sequitur quod sola extrinseca legis positio variat respectu eiusdem effectus speciem causalitatis 2o sequitur quod si latenter a effectus ordinatur fieri a creatura naturaliter faceret quia vel mere libere producit vel necessario Et ex quo ibi naturaliter fertur sequitur propositum
Ad secundam
2o arguitur quia licet non posset alteri aliquid iudicium tamen posset esse sibi Istud petit principium quia negatur quod non posset esse alteri et non sibi sed bene probat quod praedicato adducta ad hoc non est evidens et hoc conceditur / Et breviter dicitur quod illa probatio est sufficienter colorata et tamen negatur quod aliqua creatura possit esse alteri notitia licet bene sibi ipsi Ideo ibi esset conditio optimata ad conditionem fidei / quia fides esset alteri notitia et non sibi
Ad tertium
3a ratio stabat in hoc quod posset deacceptari eius actus / quia deacceptatio est principale indignitas Respondetur hic negando consequentiam et declarabitur aliqualiter materia deo dante dicitur tamen quod non est simile de acceptatione et de deacceptatione quia deus posset reputare creaturam esse bonam et tamen non daret sibi primum unde caritas creatura bonificat vel rectificat et tamen ista non sufficiunt nis cum acceptatione modo deacceptatio non habet talem habitudinem quia deacceptatio posterior est ad male agere quia non indignatur vel deacceptatur nisi quia male / sed acceptatio praecedit actum bonum immo ipsum movet ad bene agendum
Item comparando illa quae concurrunt ad actum bonum habet maiorem proportionem ad bona quam deacceptatio ad mala
3o divinae bonitatis est acceptare creatura etiam suis non exigentibus demeritis sed deacceptare sine meritis esset nequissimum
4a via ymaginandum est quod in peccato plura includuntur scilicet actus vel contra legem Item aliae circumstantiae agentes et deacceptatio unde totum aggregatum vocatur peccatum et sic in casu in quo deacceptaretur creatura sine meritis non peccaret / quia pecccatum includit obmissionem libere contra legem / Ideo casu admisso non peccaret licet haberet aliquam indignificationem