Text List

Lectio 75, de Trinitate

Lectio 75, de Trinitate [BNF 3074 Transcription]

Contra aliqui ponentes distinctiones in divinis

Consequenter adhuc circa materiam trinitatis ex dictis enim patet qualiter multi excedunt articulos obligabiles primi sunt proprietatis ad personas / 2i personarum ad essentiam primi incidunt contra regulam ancelmi prius tactam mihi praecedenti lectione quia huiusmodi consimiles simplicitati divinae repugnant

Item refellendi sunt sint positores plurium absolutorum ubi advertendum est quod personas divinas posuerunt quidam ut essentia entia absoluta est quamquam possint inpugnari sequitur quod non possunt esse essentia absoluta quia inter ea non potest esse realis distinctio

Ulterius sequitur contra separantes materiam a formis sillogisticis non considerantes quod ibi sit dici de omni sed bene materia considerata reperietur ars sillogistica in terminis in divinis tenere quo viso tam in affirmationis quam in negativis / et sic aristoteles satis sufficienter determinavit unde averroyis notat differentiam inter propositionem universaliter et dici de omni Sequitur contra separantes materiam trinitatis Nam dicit quod ad hoc quod aliqua propositio secundum communem modum loquendi sit universalis sufficienter quod subiectum verificetur de quolibet suorum singularium sive sit singulare vagum sive determinatum quod sit de omni requiritur nedum verificatio suorum singularium omnimode sed sufficit quod partum sit verificabile de subiecto lict non verificetur actu verbia gratia de ista omnis essentia divina est pater hoc est universalis et eset in ea dici de omni quia de quocumque affirmatur essentia de eodem affirmatur pater et si aliquid su?um erit sub essentia de quo non veificaretur partum etc esset falsa et heri fuit visio de ista Consequenter est sciendum quod circa istam materiam praeno?tae sunt quaedam deceptiones scilicet 15 quae pro praesenti non recitantur aristoteles post

Circa generationem aeternam

pro intellectu summae generationis inducitur haeresis arriana ut elucescat nostra materia quam quidam arrius contra victorinum Unde dicebat arrius quod filius non poterat per quamcumque potentiam generationem nisi? cum distinctione essentiae a patre generari Et inductive arguebat sit nam non producit pater filium sive generat sicut linea producitur a puncto fluente

2o non sicut impressio a sigillo

3o non sicut radius a sole et multis aliis modis Ex quo infert arrius quod impossibile est filium in divinis cum ydemptitate essentiae vel substantiae a patre procedere

Confirmatio

Primo

// Confiirmat sic generatio est indita rebus ratione deffectus sed in divinis nullus est deffectus igitur generatio in divinis non habet locum consequentia tenet pro tanto nam propter indivisarum conservationem indita est et antecedens patet quod prima parte per philosophum 2o de generatione et pro 2a per te manifestissimum est quia deus summe perfectus

Secundo

Item omnis generatio assimilat sibi generatum gen?i si filius generatur a patre assimilabitur ei et per consequens generabit sicut pater et sic erunt plures filii quod est absurdum et contra fidem Contra de spiritu sancto diceretur quod non procedit ab illis / quia relationes sunt met peronalitates

ex quo sequitur quod filii et pater non producitis spiritum sanctum / nam activa spiratio est alia a patre et alia a filio et sic sequeretur quod spiritus sanctus esset duae personae vel spirationes quod erroneum et absurdum est dicere

Ex quibus deduceretur quod pari passu secundum ista essent sex personae in divinis quod est contra fidem catholicam etc

Tertio

Contra videtur quod spiritus sanctus non procedit a filio secundum antiquum simbolum patet nam in consilio a niceno fuit haec maioris auctoritatis quod a patre procederet / et additur quod anathema erit quicumque contra dixerit et tamen illud consilium generale quia tam graecorum quam latinorum Item in pro?? fidei habetur spiritus qui a patre procedit et additur etiam quod anathema sit quicumque oppositum tenuerit sive qui addiderit sive subtraxerit et hoc patet in ysidoro / Et tunc posset argui sicut Illud consilium praedictum fuit maxime auctoritatis et tantae quod non quam de post fuit tale nec tantum igitur quicumque dicit contra eum videtur errare et sententiam excommunicationis incurrere / modo graeci tenent ipsum et eius serimonas et nos non igitur excommunicati esse minus ipso facto / nisi assignaretur alia ratio / Cum adhuc ita sit quod graeci ad ultimum consilium non fuerit convocati et per consequens in ultimo non fuit nisi particularis auctoritas quarum graeci nos reputant excommunicatos

Unde circa istam praesentem materiam posset induci materia scismatis currentis anno a passione domini millesimo iiius 78o usque tunc quod lectum fuit haec in secundum bono quo currebat annus millesimus iiimus 93us nam aliqui generale consilium respuerit et infuerunt quod maior pars dicens pro uno quam alio / sed hoc non infert quia tunc unus papparum ma?? partem contra se habens citius deberet ipsam velle fore conversam Alii referet hoc ad humanam potentiam et vocum multitudinem Ex quibus omnibus sive ampliori deducitone infertur correlarie quod consilium generale non regitur spiritu sancto / Sic in proposito de materia productionis spiritus sanctus fuit nam una pars fuit concors licet minor scilicet latini quod procederet ab ambabus personis licet graeci non fuisset etc sed curtamnarie Respondetur quod sicut alias fuit visum quod hoc creditur fuisse per consilium maturum quod non oportebat graecos quia ut mihi pluribus non tenetur ritum latinorum sicut de sacramento altaris nam celebrant de pone magno finito et habent multas in sua missa ordines quas non habemus quare etiam qui aliam solutionem voluerit diligenter inquirat studendo quia plaoust non reddidit pro tunc neque de hoc neque de scismate

Circa argumentum Arrii

Tunc istis in pace demissis venio ad rationes arrii Respondendo quod per similitudine humanarum conclusit generationem in divinis sive relationem sed talis multum differt a creaturis quare sua positio et ymaginatio est valde stulta et fallibilis et sic non concludebat sicut boetius qui dicit quod nos arguendo in divinis sic concludere debemus quod pater eset deus et filius est deus et spiritus sanctus est deus igitur unus deus et tamen non 3es non obstante quod sit 3es primo distincte et haec satis superius est deductum / nam breviter arrius ignoravit principia nostra

Et tunc ad mentem arguenti dicitur quod si reperiatur aliqua similitudo non tamen ad e?tur deo intrinsece et perfecte

2o dicitur quod subtiliter considendo creaturas possumus sufficienter denegare ad generationis huiusmodi cogmi?ter et hoc sequestrando quod erit perfectionis in creaturis et tenendo quod est tenendum de perfectione unde igitur producit splendorem coaeve sibi vel etiam aliquem effectum

et sic perfectio est in effectu / vel homo producit hominem non secundum coevitatem In prima productio est quaedam perfectio in effectum / et in 2am quaedam imperfectio removeatur ergo illa imperfectio deinde homine sunt aliquae perfectiones / sicut effectum esse essentialem sive ce? etc sequestremus id quid reperietur imperfectionis sic poterit competere divinis vel saltim esse similitudo aliqualis et hoc videtur tangere magister alex de hallis

Ulterius est advertendum quod non est intrinseca ratione potentiae passivae rea suae durationis recipere principium nam doctores dicunt si illa habitudo a creatura removebatur non videretur imperfectionem habere

Ulterius tamen advertendum est quod productio verbi non est creaturae per quamcumque potentiam nec est in ipsa reperibilis / pro quo etiam est advertendum quod aliqui ymaginati fuerint creaturam existere posse et tamen non tempori realiter existere licet impossibile sit ipsa aeternaliter productio

Et quantum ad primum est simile de corpore christi in consecratione sine ampliori deductione Et ita dicunt aliqui realiter existere aeternae et tamen tempori non mensurari

/ Quo concesso non sequeretur adhuc quod esset aeterna quoniam adhuc in ipsa non esset perfectio intrinseca sive d??d et sic non valet consequentia vle dicitur quod casus eo ipso esset impossibilis

Ex quo sequitur quod talis emanatio est consurgens ex immensa dei simplicitate et eius perfectione et istud multitudines debet inferri in materia tali

Secuuntur ergo conclusiones distinctionis prima conclusio et hoc supra 25am distinctionem 2i liberum arbitrium duo includit scilicet voluntatem intellectum et de hoc fuit heri dictum 2o conclusio liberum arbitrium dicitur respectu futurum sed de praesenti est de sensitiva nam dicunt quidam quod mihi instanti producit etc

2a conclusio liberum arbitrium reperitur secundum magis et minus in hominibus unde etiam in angelis magis et aliquibus minus mihi hominibus autem magis secundum studii exercitationem vel morum exercitationem

3a conclusio primi parentes fuerunt debilitati quantum ad liberum arbitrium scilicet quantum ad eius executionem

4a conclusio quaedam est libertas a miseria quae relevatur per gratiam / alia quae amei?te per g nullam et hoc de lectione

PrevBack to TopNext