Text List

Caput 149

Caput 149

De Nativitate beate Mariac.

CAPUT CXLI. De Nativitate beate Mariac.

Deinceps sequitur Nativitas B. Mariae. Festum hoc olim fieri non consuevit, sed quodam tempore vir quispiam pius, cum noctu oraret, audivit angelos in coelo canentes. ldem accidit pluribus annis eamdem per noctem. Quare petiit a Domino ut quid hoc sibi rei vellet ipsi revelaretur. Et indicatum est ei angclos ita in coelis gaudere, ac velut solemnizare, quod istiusmodi nocte nata esset beata Virgo. llle igitur rem, quam audiverat, ad papam defert : qui cum intellexisset eum virum esse sanctum et magnae auctoritatis, credens ipsum vera loqui, instituit ut per totum mundum christianum , festum hoc celebraretur. Nec vero habet jejunium, vel octavas institutionis. Potest tamen nihilominus habere devotionis. Legitur hoc festo evangelium : Liber genetationis (Mauh. 1), ubi agitur de genealogia Christi. Sed quaeritur cur in generatione potius computetur Joseph, quam B. Maria, cum Christus non sit filius Joscpb. Vcrum enimvero in Veteri Testamento potius solct fieri computatio per viros quam per feininas, nec multm refert per quem hic fiat computatio, cum Joseph et B. Maria eamdem habuerint generationem. Et sane Christus maluit fabri filius vocari, quam ut mater sua lapidibus obrueretur. Revera filius fabri fuit, non illius Nazaraeni, sed fabri ejus, qui fabricatus est aururam et solem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 149