Text List

Prooemium

Prooemium

RATIONALE DIVINORUM OFFICIORUM.

PROEMIUM AC BRETIS TOTIUS OPERIS PARTITIO.

In primitiva Ecclesia prohibitum erat ne quis loqueretur, nisi esset qui interpretaretur. obsecro, prodesset loqui, si non intelligeretur? Certe nihil. Hinc illa laudabilis inolevit consuetudo in quibusdam Ecclesiae partibus, ut pronuntiato secundum litteram Evangelio, statim vulgari illud Quid enim, populo exponeretur. Quid vero de nostris temporibus dicemus, si vix ac ne vix quidem inveniatur qui quae legerit vel audierit intelligat, quique satis animadvertat quae viderit, aut egerit ? Unde proecto illud verc dicere possumus, quod olim propheta conquestus est : Perit sacerdos qnuasi e populo unxs. Videtur ergo tacendum potius esse quam psallendum, silendum omnino quam tripudiandum, si in banc temporum infelicitatem incidimus. Verum enimvero ne aliquando ora canentium ad te, Domine Deus, turpiter claudantur, ad hoc damnum evitandum triplex adhibebimus remedium, si primo de ecclesiasticis institutionibus, deinde de expositionibus divinorum sermonum, ac tandem etiam de dierum ratiocinationibus, quam fleri potest brevissime, dixerimus. Ác primum quidem ad cos pertinere poterit qui modo incipiunt, secundum vero ad eos qui jam profectum aliquem sentiunt, tertium denique ad illos qui ad perfectienem quamdam pervenerunt. De his igitur breviter et compendiose deinceps dicamus ut per nos alhqua ex parte eorum consulatur ignorantie, qui quemadmodum de his rebus sentiendum sit, vere nesciunt.

Back to TopNext

On this page

Prooemium