Text List

How to Cite

Next

Epigramma

Epigramma

AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EJUSDEM.

Cernite quid voluit, fratres, sententia legis, Quae mandat rite noscere verba Dei. Aures quisquis habet, hic audiat, inquit, apertas, Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis. Cui Psalmista pari concordat grammate plebem In legem Domini cernere rite jubens. Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas Intentis. fratres. discere verba Dei. Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis, Quae codex geminis continet ille suis. Quid celebrando piis signet charissima Christi Sponsa sacramentis, et studiis variis. Namque poposcistis haec vobis reddere scriptis, Exhibui parvis haec tribus ipse libris. Quid cultura venit, gradibus quid nuntiet almis, Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia. Dogmata quae cunctis pia discere quaeve docere, Condecet ordinibus mystica dicta Dei. Si licet haec tota non possum carpere scriptis, Plurima complexus hic tamen arte dedi. Haec ego peccator Rabanus dona tonantis, Vobiscum capiens nunc pia participo. Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis, Me ut commendetis vos precibus Domino. Quatenus ipse pius concedat dona salutis, Vobiscum mihimet regna beata poli. Christus dux vester, Christus rex, Christus amator. Semper vos salvet summus in arce Deus.

Back to TopNext

On this page

Epigramma