Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De subdiaconis

CAPUT VIII. De subdiaconis.

Hypodiacones ὑποδιάκονες Graece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur, ut liber Paralipomenon et Esdrae testatur, quod interpretatur in humilitate Domino servientes. Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui in Evangelio Joannis, divina proditione commonitus, Salvatorem meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis judicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est" (Joan. I). Isti quoque vasa corporis et sanguinis Domini diaconibus ad altare offerunt. De quibus quidem placuit patribus, ut quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis propheta docente jubetur: "Mundamini, qui fertis vasa Domini" (Isa. LII). Hi ergo cum ordinantur non suscipiunt manus impositionem sicut sacerdos et Levitae, sed patenam tantum et calicem de manu episcopi, et archidiaconi scyphum aquae cum aqua, mantile et manutergium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8