Caput 16
Caput 16
De podere, id est tunica linea
Secundum est linea tunica, quae Graece ποδήρης poderes, Latine talaris dicitur, eo quod ad talos usque descendat. Hanc Josephus byssinam vocat, cujus significatio mystica in promptu est. Cum enim constet lino vel bysso continentiam et castitatem significari, strictam habent lineam sacerdotes, cum propositum continentiae non enerviter, sed studiose conservant. Haec ad talos usque descendit, quia usque ad finem vitae hujus bonis operibus insistere debet sacerdos, praecipiente ac promittente Domino: "Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae" (Apoc. II).
On this page