Caput 26
Caput 26
De catechumenis
Catechumenus autem dicitur, pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam catechumenus κατηχούμενος Graece, Latine auditor interpretatur. Et quia primum exhortationis praeceptum in lege est: "Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est" (Deut. VI), inde est ut is qui per sacerdotem quasi per Moysen Deus loquitur, catechumenus, id est audiens nominetur: scilicet ut verum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum. Puto autem omnes a Joanne poenitentia baptizatos, catechumenorum praetulisse figuram. Post catechumenos autem, secundus gradus est competentium. Competentes autem sunt qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant: ideoque appellantur competentes, id est gratiam Christi petentes. Nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Sunt enim quasi hospites et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, audiunt gratiam, sed adhuc non appellantur fideles. Competentes autem petunt, jam accipiunt, jam catechizantur, id est imbuuntur inctructione fidei et sacramentorum. Istis enim traditur salutare Symbolum, quasi commonitorium fidei, et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. Notandum autem quod in ecclesia Salvatoris parvulorum, qui per aetatem nec adhuc renuntiare diabolo nec credere in Deum possunt, per corda et ora gestantium salus adimpleatur, quia et in Evangelio legitur quod Jesus fidem illorum intuens qui paralyticum ad sanandum sibi afferebant, dixerit ipsi: "Homo, remittuntur tibi peccata tua" (Matth. IX) ; et quod filium viduae a mortuis suscitavit, misericordia motus super ea. Manifestum enim quod parvuli sicut ex aliis ea quae illis remittuntur in baptismo, peccata traxerunt, sic et per alios ad salutem credunt. Nec enim siquidem muti et surdi, qui nec audire neque profiteri fidem possunt, ab aliquibus Christianis ad baptizandum offeruntur, per credulitatem offerentium salvari creduntur, quia non obsistit omnipotentis Dei gratiae naturae infirmitas humanae.
On this page