Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

De indumento baptizati et Eucharistia

CAPUT XXIX. De indumento baptizati et Eucharistia.

Post baptismum autem traditur Christiano vestis candida designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas veteres maculas studio sanctae conversationis immaculatam servare debet, ad praesentandum ante tribunal Christi. Cuncti vero renati albis induuntur vestibus, ad mysterium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus coram discipulis transfiguratus est, ut dicitur: "Resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix;" quo facto splendorem, ut dictum est, resurgentis in futurum figuravit Ecclesiae. Utuntur ergo albis vestibus, ut quorum primae nativitatis infantia vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae praeferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem caput ejus mystico velamine, ut intelligat se diadematis regni, et sacerdotatis dignitatis portitorem, juxta Apostolum: "Vos estis, inquit, genus regale et sacerdotale offerentes vosmetipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem," et reliqua. Nam sacerdotes in Veteri Testamento quodam mystico velamine caput semper ornabant. Deinde corpore et sanguine Dominico omne praecedens sacramentum in eo confirmatur, quia haec ideo accipere debet, ut Deum habere mereatur in se habitatorem, et illius sit capitis membrum, qui passus est et resurrexit pro nobis. Dicit enim ipsa Veritas: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in eo." Et item: "Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis."

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29