Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 31

Caput 31

De sacramento corporis et sanguinis Domini

CAPUT XXXI. De sacramento corporis et sanguinis Domini.

Sed quia de duobus sacramentis, id est baptismo et chrismate jam quantum nobis Dominus dedit supra disseruimus, superest ut de reliquis duobus, id est, corpore et sanguine Domini, etiam nunc quantum Dominus annuerit, diligentius investigemus. Primum nobis quaerendum est cur Dominus corporis et sanguinis sui mysteria in his rebus sanciri voluisset quae comedi et consumi possunt, et non potius in his quae majore honore servata diutius integra haberi potuissent? deinde, cur in cibo et potu idem sacramentum voluisset, cum ex terrenis fructibus communi usu terrestres uterentur, et non magis ex alia aliqua re illud traderet, quae similiter percipientes reficeret? Sed tamen aliquatenus res inusitata pro majori miraculo etiam ab imperitis veneraretur, sicut manna cibi coelestis pavit in deserto populum Israeliticum, et omnibus admirandus pluit. Deinde illud etiam quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate praecellant, et pretiosiores omnibus fiant: quae videlicet omnia solvi posse credimus. Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sic enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat, ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat, quia "non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei." Et: "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis" (Joan. I). Ait ergo ipsa Veritas: "Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit, et ad aeternam vitam hominem nutrit; et sanguis ejus vere est potus, quia esurientem et sitientem animam justitiam in aeternum veraciter satiat. Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. "Qui manducat," inquit, "carnem meam, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo," quapropter necesse habemus sumere corpus et sanguinem ejus, ut in ipso maneamus, et ejus corporis membra simus, quia "nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo" (Joan. III). Quod autem ex terrae fructibus voluit haec sacramenta confici, haec ratio est: quia ergo ipse Filius Dei homo in terra inter homines factus est, et ex terrenis parentibus, scilicet ex stirpe Adam progenitus: "Veritas de terra orta est" (Psal. IV), ut ex terrigenis coelicolas faceret, de terrenis fructibus cibum coelestem homo coelestis fecit, ut sicut ipse Deus invisibilis in carne visibili ad salvandos mortales mortalis apparuit, ita etiam ex materia visibili rem invisibilem congrue ipsis demonstravit, ut in eadem re simul ediscerent et quid Deus propter nos factus est, et quid nos per ipsum futuri sumus. Ait enim apostolus Joannes: "Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus quomodo cum apparuerit, similes ei erimus" (I Joan. III). Cur autem panem et vinum hanc dignitatem elegerit exponit Scriptura, quae testatur Spiritum sanctum pronuntiasse secundum ordinem Melchisedech Christum sacerdotem esse futurum. Melchisedech ergo Genesis narrat, panem et vinum obtulisse (Gen. XIV). Oportebat enim ut qui secundum ordinem Melchisedech sacerdos factus fuerat oblationem ejusdem pontificis ipse pontifex factus imitaretur, ut Scriptura de eo pronuntians veridica esse probaretur, quia Jesus non venit solvere legem, sed adimplere, sicut ipsa Veritas testatur: "Quomodo necesse est, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis, de me?" Propterea quippe Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur, ex multis sive granis sive azymis, ut sanctorum charitatis unitatem significaret, et intelligi daret corporis membrorumque suorum unitatem, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis justificatis atque glorificatis, sanctis et fidelibus ejus: quorum primum jam factum est, id est, in praedestinatione; secundum et tertium et factum est, et fit, et fiet, id est vocatio et justificatio; quartum autem in re futurum est, id est glorificatio hujus rei sacramentum, id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium, res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium. Quicunque enim ejus particeps fuerit, id est, Christo capiti membrum associatus fuerit in regno coelesti, quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti, sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. Sacramentum enim in alimentum corporis redigitur, virtute autem sacramenti aeternae vitae dignitas adipiscitur. In sacramento fideles quique communicantes pactum societatis et pacis incunt. In virtute enim sacramenti omnia membra capiti suo conjuncta et coadunata in aeterna claritate gaudebunt. Sicut ergo in nos id convertitur cum id manducamus et bibimus, sic et nos in corpus Christi convertimur dum obedienter et pie vivimus. Sed tamen ipsius sacramenti (sicut supra diximus) tanta est dignitas et tanta potentia, ut quicunque illud indigne perceperit, magis sibi damnationem quam salutem acquirat, quod ostendit Apostolus dicens: "Quicunque enim manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Domini corpus" (I Cor. XI). Tunc enim vere et salubriter corpus et sanguinem Christi percipimus, si non tantum volumus, ut in sacramento carnem et sanguinem Christi edamus, sed usque ad Spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus Spiritu vegetemur. Sumunt ergo fideles bene et veraciter corpus Christi, si corpus Christi non negligant esse, fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. Inde est quod exponens nobis Apostolus hunc panem unum, unum corpus Christi significare intelligi voluit. "Calicem," inquit, "benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est? Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus, omnesque de uno pane et uno calice participamus." Nec enim in sacramentis aliud offerri licet, nisi quod Dominus ipse constituit, et suo exemplo facere nos docuit. "Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit et dixit. Hoc est corpus meum quod pro vobis traditur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix Novi Testamenti est in meo sanguine, hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem" (I Cor. XI). Ergo panem infermentatum, et vinum aqua mistum in sacramentum corporis et sanguinis Christi sanctificari oportet, quia ipsas res de se Dominum testificari Evangelium narrat. Ait enim ipse Dominus: "Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita" (Joan. VI). Et item: "Ego sum, inquit, vitis vera." Panis enim Dei descendit de coelo, et dat vitam mundo, quem Pater signavit, Deus misit in mundum. Hic est panis vitae, hunc qui manducat, non esuriet in aeternum. Iste panis cor hominis confirmat, iste quidem de terra naturae nostrae productus est. Istudque vinum laetificat cor hominis, quod ex vite vera processit. Nec enim aliud ex vite quam vinum nasci potest. Ergo quia panis corporis confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur. Vinum autem quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt visibilia sanctificata, tamen per Spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt. Quod autem panem sacrificii sine fermento esse oporteat, testatur liber Leviticus, ubi commemoratur Dominum per Moysen filiis Israel ita praecepisse. "Omnis, inquit, oblatio quae offertur Domino absque fermento fiat, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini" (Levit. VIII). Credimus ergo et panem illum quem primum Dominus in coena mystica in mysterium corporis sui consecravit, infermentatum esse, maxime cum in tempore paschae nullum fermentum cuiquam vesci, sed nec in domo habere ulli licebat, Domino illud in lege praecipiente ac dicente, sicut Exodus testatur. "Primo mense," inquit, "quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vicesimam ejusdem mensis ad vesperam; septem diebus non invenietur fermentum in domibus vestris; qui comederit fermentatum, peribit anima sua de coetu Israel, tam de advenis quam indigenis terrae" (Exod. XII). Et paulo post: "Azyma, inquit, comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis," et reliqua. Quod ergo neque in domo neque in finibus cunctis eorum populo Dei habere licebat, superfluum est arbitrari id Dominum foris exquisisse. Quid autem illud significet, quod in Pascha comedi vetitum erat ostendit Apostolus, et paschae et azymorum rationem manifestissima narratione exponens. "Et enim, inquit, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis" (I Cor. XI). Quicunque ergo ad mensam Domini ubi Agni immaculati et incontaminati caro mactatur, et ubi veneranda mysteria passionis et resurrectionis ejus a fidelibus celebrantur, plenus dolo atque malitia accedat, et aut odii, aut invidiae, aut avaritiae, aut luxuriae, facibus accensus, corpus Domini percipere non metuit, verendum est ne ubi vitam accipere debuit judicium damnationis inveniat, et magis incitetur ad poenam, quam retrahatur ad veniam. Scriptum est enim de Juda proditore, qui malignus ad mensam Domini accessit, et sacri convivii particeps esse non timuit, quod post buccellam statim introisset in eum Satanas, Dominusque ei dixerit: "Quod facis, fac citius," qui mox id quod prius latendo machinabatur, continuo exiens, insaniae suae manifestum effudit virus, ita ut cum turba multa gladiis et fustibus, facibus et armis, instructa ad eum tanquam ad latronem capiendum veniret, qui mori ultro venerat. Qui ergo insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit, ille in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis, sed peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Dominici corporis et sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Dominum vendit, qui, ejus timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa, diligere et curare convincitur. Sed in sacramento vinum aqua mistum offerri debet, quia in Evangelio legitur quod cum aperuisset unus militum lancea latus Jesu, continuo exierit sanguis et aqua. Ille enim sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum haec, et lavacrum praestat et potum. Neuter ergo horum sine altero in sacrificio debet offerri, nec vinum sine aqua, nec aqua sine vino, quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, quod ostendit sanctus Cyprianus ita dicens: Calix, inquit, Dominicus vino mistus offertur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice aqua vino miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari, ita nec Ecclesia a Christo potest dividi et separari, etc. Attestante enim Joanne, aqua populi sunt; et neque aquam solam neque vinum solum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem cuiquam licet offerre, ne videlicet talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore potuisse pati, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerre posse confidat. Neque enim illi audiendi sunt qui aquam sine vino in calice offerunt, contra quos etiam partem capituli de libro praedicti martyris Cypriani, in quo de sacramento calicis disputat ponamus. Solvitur quippe ibi quaestio in qua quaeritur utrum calix Dominicus aquam solam, aut eam in vino mistam debeat habere? Post principium ergo epistolae idem martyr jam solvere incipiens praepositam quaestionem, ita loquitur: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerenda Dominica traditio servetur, neque enim aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur mistus vino offeratur. Nam dicit Christus: "Ego sum vitis vera." Sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri sanguis ejus quo redempti et justificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecurrisse, et figuram Dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recumbens nudus, et patientibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio nudata est, a majore vero et minore contecta, et caetera, quae non est necesse nunc exsequi, quia cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendamus, non aquam sed vinum biberit, et sic imaginem Dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech, hoc Dominici sacramenti praefiguratum videmus mysterium, secundum quod Scriptura divina testatur, et dicit: "Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum; fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham" (Gen. XIV). Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad filium dicens: "Ante luciferum genui te, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech" (Psal. CIX). Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, Eucharistiam quotidie accipiendam. Hunc enim panem quotidie dari nobis (jubente Domino) postulamus dicentes: "Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI)", quod quidem benedicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, ne fidendo de justitia, superba praesumptione id faciant. Caeterum si talia sunt crimina, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic inde salutiferum medicamentum suscipere. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Hoc enim indigne accipere est, si eo tempore quis accipiat, quo debet a mensa Dominici corporis separari, ne dum forte diu absentatus quis prohibetur, a Christi corpore separetur. Manifestum est enim eos vivere, qui corpus ejus attingunt, unde timendum est, ne dum diu quis separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: "Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis partem mecum, et vitam in vobis" (Joan. VI). Qui enim jam peccare quievit, communicare non desinat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 31