Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De vespertina celebratione

CAPUT VII. De vespertina celebratione.

Vespertinum officium in diurnae lucis occasu est, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura (sicut supra diximus) mos erat, cujus rei testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali functus officio, dicens: "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum." In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi. Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum in his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus et personare, in ejus cultibus orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur, de quo propheta dicit: "Et vesperum super filios hominum producere facit" (Job. XXXVIII).

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7