Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

CAPUT X.

"De caeteris legitimis orationibus."

Sunt et aliae orationes legitimae, quae sine ulla admonitione debentur, ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicujus operis, Domini adjutorium postulantes. Nec enim decet Christianum aliquod opus sua praesumptione incipere, antequam studeat Dominum in auxilium advocare, quia ipse dixit: "Sine me nihil potestis facere" (Joan. XV). Humiliter ergo advocatus dignatur nos adjuvare, sicut de ipso scriptum est: "Invocabit me, inquit, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum," et reliqua (Psal. XC). Sed et cibum non prius sumere licet quam interposita oratione, priora enim habenda sunt spiritus refrigeria quam carnis, quia priora sunt coelestia quam terrena. Similiter autem et post cibum orare convenit, ut Domino pro suis donis gratiae referantur, ut illud in hoc compleatur Psalmistae quod dicit: "Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum" (Psal. XXI).

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10